Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 35

ex opere operato, nec deficiente gratia remissiva poenarum, utpote quae non remittantur prius, quam remissa sit culpa. Sicque poenitentes sine absolutione dimissi nihil de condigno mererentur et magna subirent damna: unde Alexander VIII damnavit hanc propositionem inter damnatas 17: «Per illam praxin mox absolvendi ordo poenitentiae est inversus.» Et hanc 16: «Ordinem praemittendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiae, sed ipsa Christi lex et praescriptio, natura rei id ipsum quodam modo dictante.» Ratio tertiae partis est eadem, quae prioris, cui accedit constans praxis Ecclesiae et finis sacramenti, per quod gratia ad emendationem confertur. Dicunt adversarii, ex probatione iudicandum esse, num poenitens verum dolorem et emendationis propositum habeat; at id aliunde satis intelligi potest.

30. Resp. IX. Absolutio danda non est propter magnum concursum poenitentium illi, qui non est confessus omnia mortalia. Ratio est, quia ex eo non est moralis necessitas iis, qui confessi non sint integre peccata mortalia, impendendi absolutionem, etsi aliqui non sint redituri, quia alibi vel alio die confiteri poterunt. Unde Innocentius XI damnavit thesin 59: «Licet sacramentaliter absolvere dimidiate tantum confessos ratione magni concursus poenitentium, qualis v. g. potest contingere in die magnae alicuius festivitatis vel indulgentiae.» Ob eandem rationem non licet dimidiate confessos absolvere, si inveniantur multae confessiones invalidae emendandae, quae tam cito repeti non possunt, quod a se factitatum ait Sporer . Idem est de peregrino, qui accedit bona fide non satis discussa conscientia et ob copiam poenitentium non potest examinari. Regulariter melius est pauciores audire bene instructos ac dispositos quam multos tumultuarie

recipere possunt post et per absolutionem, cum intuitu absolutionis secuturae et impositae et acceptatae atque impletae sint. De cetero circa reprobationem rigorismi istius cf. Pii VI, Const. Auctorem fidei § 34 35 .

Theologia moralis tom. III, tract. 9, n. 466.