Neo-Confessarius
p. 36
et minus dispositos cum exigua spe emendationis absolvere. Quando vero adest moralis vel physica impossibilitas integre confitendi et necessaria absolutio, v. g. si moribundus videretur moriturus, antequam integre confiteretur, aut si ad eum veniens confessarius invenerit opus esse confessione generali et, habens apud se sacrum viaticum et extremam unctionem, non posset confessionem protrahere sine scandalo populi exspectantis et gravi infamia poenitentis, non integre confessum licet absolvere; postea tamen procuranda esset integritas confessionis. 31. Resp. X. Absolutio nec licite nec valide dari potest absenti, sed tantum saltem moraliter praesenti. Ratio est, quia haec fuit voluntas Christi, quae nobis innotescit ex praxi perpetua Ecclesiae et ex conciliis. Nam ex Florentino et Tridentino forma absolutionis sunt verba formalia, quibus sacerdos alloquitur poenitentem dicendo: «Ego te absolvo» etc. Verba vero formalia nemo adhibet ad absentem, sed humano modo loquimur praesenti; unde Clemens VIII damnavit hanc propositionem: «Licet per literas seu internuntium confessario absenti sacramentaliter confiteri et ab eo absente absolutionem obtinere.» Insuper sub poena excommunicationis prohibuit, ne illa doceretur vel in praxin deduceretur tamquam in aliquo casu probabilis. *Porro illam sententiam damnatam esse eo sensu, ut saltem non posset fieri absolutio in absentem, nemo umquam in dubium vocavit; damnationem comprehendere etiam ullo modo confessionem absenti factam, si modo absolutio fieret praesentis, aliquibus non videbatur, eo quod thesis damnata sumi posset sensu composito seu complexive. Verum hanc explicationem reprobavit S. Officium, idemque declaravit, imprimis decretis d. 14 Iulii 1605 et 24 Ian. 1622, decretum Clementis VIII non solum complexive, sed etiam divisive intelligendum esse * Aliud est de absolutione a cen-
Nimirum decretum illud Clementis VIII cum publicaretur, Suarezio, doctori eximio, videbatur intelligi debere sensu complexivo, ne reprobata censeretur praxis totius Ecclesiae a S. Leone I sollemniter commendata, se-