Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 37

suris, quae, quia scripto, etiam absenti impertiri potest . Dixi: «praesenti moraliter saltem», quia, cum verba formalia ad praesentem moraliter usurpari possint, nihil obstat, quin is absolvi possit. Consistit autem praesentia moralis in ea conubicatione sacerdotis et poenitentis, ut se invicem audire possint, ea voce loquentes, qua homines in communi colloquio uti solent; satis foret tamen, etsi aliquanto altiore voce utendum esset. Hinc quamvis poenitens iam exivisset ex sede confessionali, si tamen adhuc sit in morali praesentia, absolvi potest et debet, idque iuxta Tamb. , alios, etsi iam immixtus aliis, ut videri non posset, quia nihilominus est moraliter prae-

cundum quam absolutio danda esset moribundo sensibus destituto, etiamsi per solos testes constaret eum sacerdotem vocasse et peccatorum suorum poenitudinem absolutionisque desiderium ostendisse, eo quod in isto casu sola confessio generica absenti facta haberetur. — Nihilominus res quidem, quam Suarez volebat, sc. absolutio ista moribundi, in tuto posita est, atque praxis illa a doctore eximio propugnata in praeceptum transiit Ritualis Romani; verum illius explicandi modus circa decretum Clementis VIII a S. Officio et S. Pontifice omnino reprobatus est die 7 Iunii 1603, 31 Iulii 1603, 14 Iulii 1605, 24 Ian. 1622. Ceteroquin ex ea explicatione concludi poterat reprobatam non esse absolutionem sive eam, quae daretur praesenti post confessionem ab absente factam, sive quae absenti daretur, postquam praesens esset confessus, dummodo ne fieret utraque et confessio et absolutio per absentem. Error igitur Suarezii, ex religione profectus, sane venia erat dignus, atque potius quam in doctrina in eo erravit, quod putabat Clementem VIII prohibuisse rem, quam non prohibuerat, eumque loqui in isto decreto etiam de confessione illa generica, qua moribundus coram testibus se profiteatur peccatorum et absolutionis cupidum, quaque fretus sacerdos quilibet in extrema necessitate possit et debeat sacramentaliter absolvere. Sed re ipsa Clemens VIII non de hac, sed de ea sola confessione locutus est, quae divino iure per se necessaria est ad recipiendam sacramentalem absolutionem, i. e. de peccatorum distincta accusatione ad reconciliationem cum Deo habendam iure divino per se necessaria. Vide hac de re doctam dissertationem D. Palmieri in libro period. Anal. eccl. III 264 sq. Prohibitione autem illa etiam non agi de confessione, quam quis praesens faciat per scripturam, legenti patet .

Immo hanc absolutionem etiam clam ad hominem eius rei inscium dirigi in casu necessitatis posse docent inter alios Suarez, De poenitentia dist. 32, sect. 6; Lugo, De poenitentia dist. 22, n. 51; cf. etiam S. Alph. VI 618

Lib. 5, De sacr. poenit. c. 2, § 1, n. 11.