Neo-Confessarius
p. 43
hoc casu liceat confessario poenitentem absolvere absque onere mittendi epistulam» (S. Offic. d. d. 9 Nov. 1898) — id quod tamen numquam licet applicare ad casum et censuram attentatae absolutionis erga complicem in peccato turpi (can. 2254, § 2). Alioquin illa impossibilitas mittendae epistulae censetur adesse, quando poenitens scribendi impar eidem confessario, a quo propter instantem necessitatem absolutus fuerit, se denuo praesentare nequeat, et ipsi durum sit alium confessarium adire (S. Offic. d. d. 5 Sept. 1900).*
2. Si prudens sit dubium de dispositione poenitentis, quod resolvi non possit , nec adsit necessitas absolvendi, absolutio differatur, ne exponatur sacramentum periculo nullitatis. Signa autem dubiae dispositionis sunt, si poenitens contra fidem datam nondum deseruerit occasionem peccandi proximam; si aliquoties spoponderit scandalum tollere, redire in amicitiam, aliena reddere aliisve obligationibus gravibus satisfacere, et promissis non steterit, cum potuisset.
3. Per se item, si post confessionem diu omissam et frequentes relapsus appareat poenitentem negligenter examinasse conscientiam; quia tum magnum est periculum, ne absolvatur culpabiliter non integre confessus. Dixi «per se» quia, si poenitens rudis sit aut se melius examinare aut redire non possit, iuvandus est et absolvendus, si iudicetur dispositus.
4. Si poenitens esset peccator publicus, v. gr. concubinarius publicus, † de cuius dispositione dubitari nequeat, deberet, si petat, † absolvi; sed communio publice danda non esset.
5. Si consideratis omnibus dilatio videatur poenitenti profutura, v. gr. si magnum capiat horrorem peccatorum, gravi-
Nimirum ante omnia confessarius conari debet, ut poenitentem indispositum vel dubie dispositum disponat melius; quo feliciter facto, nihil amplius obstat, quominus absolvat .
Quae hoc et sequenti numero ab auctore de absolutione differenda poenitenti certe disposito dicta erant, sec. can. 886 (supra ad n. 25 relatum) correcta sunt.