Neo-Confessarius
p. 44
tatem eorum magis apprehendat, firmetur magis contra relapsus, concipiatur maior dolor et firmius propositum, adstringatur magis ad utendum mediis praescriptis, rem alienam restituat, damna compenset aliasque obligationes impleat. Potest confessarius quandoque laudabiliter ad breve tempus etiam ei qui videatur dispositus absolutionem differre, † modo poenitens facile consentiat †. Ratio est, quia confessarius est medicus animae adeoque potest adhibere media, quae prudenter spirituali hominis sanitati fore utiliora iudicat. Habet quidem rite dispositus ius ad absolutionem, sed † scienti et volenti, ut absolutio differatur, non fit iniuria †. Dixi 1) quandoque, quia disposito non nisi raro differenda est absolutio, cavendumque, ne differatur, quando sine nota non potest differri communio, aut sunt lucrandae indulgentiae, quas alio tempore lucrari non posset, vel quando praevidetur periculum, ne cogatur eadem peccata alteri confiteri, quia per hoc gravius illi onus suaderetur, vel denique si exponitur periculo moriendi sine absolutione, aut ad longum tempus non posset redire; 2) ad breve tempus, puta ad octo vel paulo plures dies, quia dilatio diuturna in poenitente disposito non videtur usurpanda, cum incertum sit, num habeat perfectam contritionem atque sit meriturus de condigno aliquid et non incursurus periculum damnationis. Dixi: 3) † si poenitens facile consentiat; si enim esset invitus et facile disponi non posset, ut acquiesceret, absolvendus esset, quia alias confessarius peccaret contra can. 886 et poenitens iuste † exasperaretur aut ad alium iret, vel intra breve tempus non rediret. Ceterum is, cui differtur absolutio, excitandus est, ut frequentius eliciat actus caritatis et contritionis; ut ita acquirat vires maiores contra tentationes; ut postea melius dispositus ampliores gratias accipiat, quibus compensabitur gratiae augmentum, quod per absolutionem alias modo accepisset. Imponenda quoque est poenitentia, et monendus poenitens necesse non esse, ut peccata modo exposita, si ad eundem confessarium redeat, denuo confiteatur; potest enim idem