Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 45

confessarius ipsum ab illis peccatis absolvere, etsi eorum distincte non recordetur, modo poenitentiam ante imposuerit convenientem aliquamque, si ita convenire iudicet, nunc addat.

35. Resp. II. Neganda est absolutio illi, quem constat esse indispositum. Unde neganda est, I. si poenitens nolit restituere rem alienam aut satisfacere pro damno illato in bonis seu fortunae seu famae et honoris, cum possit . Quod addo, quia, si modo non possit, satis est, ut habeat voluntatem id faciendi, spondeatque facturum se occasionemque quaesiturum. 2. Si nolit offensam sibi illatam condonare, gravem minitetur vindictam, differre velit plus quam par est cum aliorum scandalo reconciliationem cum proximo, aut si nolit praestare, quod tenetur sub mortali, v. g. stipendia dare famulis, tegere decenter pectus, quod cum scandalo nudum gerit. 3. Si retineat voluntatem duellandi suo tempore. 4. Si habeat notitiam alicuius rei, ex qua grave damnum imminet alteri, et nolit congruo modo efficere, ut avertatur, v. gr. si sciat aliquem esse in periculo gravis seductionis, nec curare velit, ut res manifestetur illis, ad quos spectat corrigere vel impedire: ratio horum est, quia tales sunt in actuali gravi peccato. *Inspici quidem in ultimo casu debet, utrum adsit gravis obligatio, an fortasse timor proprii damni magni excuset. Non excusat damnum etiam grave, si proximus est in necessitate valde gravi, aut si agitur de gravi damno communi avertendo. Cf. S. Alph. III 34 sqq. * 5. Per se loquendo, si poenitens ignoret scitu necessaria necessitate medii nec possit nunc instrui, v. gr. si ignoret mysterium Sanctissimae Trinitatis, Incarnationis, quia fides horum etiam mysteriorum probabiliter est fundamentum iustificationis. Dixi: 1) «per se loquendo», quia in articulo mortis absolvi posset sub conditione ignorans mysterium Sanctissimae Trinitatis, etiamsi instrui non posset; probabile enim est illud non esse scitu necessarium necessitate medii. Dixi: 2) «nec possit

Adde: et sub gravi debeat.