Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 51

instar famelici ad cibum, instar sitientis ad potum: «Beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.» Forte autem, ut animum contra difficultates erigat et virtutis studio firmet; has enim qui horrent, virtutem solidam non consequentur. Ut dicit S. Gregorius , «esse humiles, sed tamen sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt; cumque adipisci virtutem quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam et belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus de bello concupiscunt?» Denique desiderium efficax, quod ad praxim operationis externae perveniat contemptisque hominum dicteriis et propriis commoditatibus sectetur non consolationes spirituales neglecta virtutis substantia, instar pueri, qui butyrum pani allitum delingit et panem negligit, sed virtutes constantes et firmas, quae sibi in omni loco, tempore, occasione constent. Quodsi hoc modo labori non parcimus, Deus dona sua dabit larga manu secundum dispositionem cordis nostri.

Tertium generale medium est frequens et humilis oratio seu petitio virtutis; est enim virtus eximium Dei donum, quod sine oratione non obtinetur; sed vult Deus illius auctor agnosci, vult quadam importunitate cogi, ut discamus donum illud agnoscere, fontem adorare, gratos nos exhibere, id quod fiet cum magna nostra, non Dei utilitate. Et hinc toties nos adhortatur Deus ad orationem: «Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis» (Mt 7, 7). «Oportet semper orare, et non deficere» (Lc 18, 1). «Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis» (Io 16, 23). Debet autem oratio fieri cum fiducia, tanquam in nomine Christi, innitendo illius meritis, non nostris, et cum humilitate, referendo quod petitur ad gloriam Dei, ut glorificetur Pater in Filio; alias enim non petitur in nomine

Moral. l. 7, c. 28 [al. 12], ML LXXV 785.*