Neo-Confessarius
p. 52
Christi. Demum modus petendi virtutem triplex est; peti enim potest vel virtus in communi, exemplo Davidis (Ps 118, 66) orantis: «Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me»; vel virtus in particulari in hac oratione, hac hebdomada, hoc mense toto una, alias alia; qui modus utilior est priore; vel ita ut, iis consideratis, quae ad virtutem, v. gr. humilitatem, movent, exerceas illius actus, cum magno proficiendi desiderio. Ut vero oratio inflammetur magis, expedit, ut Deo proponas modo tuam indigentiam, paupertatem, virtutis necessitatem, pericula etc., modo caritatem, qua nos Deus ab aeterno dilexit; misericordiam, qua revocavit aberrantes; longanimitatem et patientiam, qua rebelles toleravit; modo labores, sudores, opprobria, cruciatus, mortem Christi; et haec eadem proponi possunt Christo et beatissimae Virgini.
Quartum medium est constans in virtute progrediendi conatus; sic enim crescit virtutis aestimatio, desiderium, habitus, qui actibus frequentatis augetur. Atque conatus ille ad profectum necessarius est, ita ut non progredi in virtute sit regredi, ut Patres et spirituales magistri docent. Cuius ratio est, quia tam parum cor nostrum sine amore esse potest quam ignis sine calore; amor autem aut ordinatus est et coelestis, aut inordinatus, ut plurimum terrenus: si terrenus, deficimus; si coelestis, progredimur; at coelestis non erit, nisi constanter pugnemus contra amorem proprium naturamque vitiatam et conemur progredi.
Quintum medium est operari ex memoria praesentis Dei et omnia etiam secreta cordis nostri intuentis: «Ambula coram me, et esto perfectus» (Gn 17, 1); id est, eris, ut exponitur.
Sextum medium generale est Christum, qui via, veritas et vita est, sibi tamquam magistrum et exemplar virtutum proponere, et hac se cogitatione animare: Vita nostra militia est super terram, ut Iob testatur; dux et imperator noster Christus; huic nomen dedi, huius vexillum sequor; ipse laboravit, passus est sitim, famem, frigus, aestum, opprobria, contumelias, humiliavit se usque ad mortem crucis, ut me