Neo-Confessarius
p. 53
redimeret et ita intraret in gloriam suam; invitat me ad illam, at non vult me in partem illius venire, nisi cooperer et compatiar. Non est servus maior domino, nec discipulus supra magistrum; pudore suffundi deberet miles, si commodius et delicatius haberi vellet quam dux suus, rex et imperator, et nihilominus socius esse vellet regni et gloriae.
43. Resp. VI. Doceatur poenitens exercere frequenter fidem, spem, caritatem; fidem quidem cum magna humilitate et reverentia, suum intellectum subiciendo et captivando in obsequium supremae veritatis circa Dei perfectiones, mysteria SS. Trinitatis, Incarnationis, sacramenti Eucharistiae, circa praemia iustis et supplicia aeterna peccatoribus praeparata. Spem exercere debet cum magno desiderio beatitudinis, cum magna fiducia in omnipotentia, benignitate, misericordia, fidelitate promittentis Dei, meritisque Christi, quae voluit esse nostra. Caritatem denique exerceat gaudendo de infinitis Dei perfectionibus, se illi offerendo, optando, ut illum omnes propter se ament, invitando omnes creaturas ad illum laudandum et ei benedicendum; gratulando de gloria extrinseca in coelo et in terra; exsultando de eius cultu et honore; dolendo, quod tot illum negligant, offendant, contemnant et quod ipsi eum offenderimus; deplorando nostram et aliorum caecitatem et tepiditatem in eius agnitione, aestimatione, obsequio.
44. Resp. VII. Inducatur, ut se constanter exerceat in humilitate cordis, oris, operis; atque ad hanc virtutem consequendam saepe recogitet: Quid quantusque est Deus et quid ego? Deus aeternus, immensus, omniscius, sapientissimus, omnipotens, omne bonum; ego ante annos non multos fui nihil, iam ex me nihil sum, et quid per peccata? Post paucos annos quid ero, et quid in aeternitate? Ut sic se humiliet sub omnipotenti manu Dei, ad eum in omnibus recurrat, suam agnoscens caecitatem, paupertatem, impotentiam ad omne bonum, sibi attribuat solos defectus, Deo vero omne bonum, ut erga proximum sit benignus, misericors, omnium se postremum reputando. Est enim humilitas fundamentum