Neo-Confessarius
p. 54
omnium virtutum, sine qua nemo quemquam perfectionis gradum attigit, «quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam» (1 Petr 5, 5); quia humiles Deo, qui gloriam suam non vult nec potest dare alteri, omnia dona accepta referunt; superbi autem fures sunt in domo Dei et raptores gloriae eius.
45. Resp. VIII. In omnibus discat recta procedere intentione, spectans unice beneplacitum et gloriam Dei; ideoque diligenter invigilet suis affectibus et usui sensuum, eos ad examen saepe revocet; alias enim amor proprius intentionem aut evertet aut labefactabit, quia «sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua» (Gn 8, 21).
46. Resp. IX. Praeter examen generale de actibus totius diei vespere instituendum familiare sibi habeat examen particulare, cuius praxis haec est: Suscipitur ad certum tempus certa virtus exercenda per diem; vel vitium aut passio mortificanda; mane fit propositum, praevidentur occasiones, per diem exercentur actus illius virtutis aut mortificatio passionis, augendo in dies numerum in bono et minuendo in malo; vespere initur ratio, elicitur dolor de lapsibus vel negligentiis, examinatur profectus, maiorne sit an minor? Statuitur pro die altero. Pro quo examine primum assumenda virtus magis necessario exercenda, aut passio praedominans imminuenda.
47. Resp. X. Commendanda exacta confessio et communio frequens ac devota. Ut confessio sit devota, non tantum fiat praemisso examine, humilique et sincera peccatorum confessione, cum dolore vero et efficaci emendationis proposito; sed etiam media poenitens indaget, occasiones peccatorum statuat vitare. Suscipiatur absolutio animo demisso gratoque tamquam a Christo; pro accepta postea agantur gratiae, et conceptum antea propositum ei offeratur gratiis suis confirmandum. «Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis» (Ps 67, 29). Quo communio sit magis devota, debet 1. homo mundus esse non ab omni solum mortali, sed veniali etiam peccato, omni inordinato affectu; proinde omnes animi affectus