Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 55

bene sunt excutiendi. Ex fine intento agnoscuntur. 2. Debet excitari ardens desiderium Christum suscipiendi, considerando propriam indigentiam, caecitatem, animi morbos, impotentiam, pericula; Christi autem divitias, potentiam, amorem, quo nobiscum esse desiderat et nos ditare. «Si quis sitit, veniat ad me» (Io 7, 37). «Sitienti dabo de fonte aquae vivae» (Apc 21, 6). «Deliciae meae esse cum filiis hominum» (Prv 8, 31). 3. Profunde se humiliare debet considerando ex una parte suum nihilum, indignitatem maxime per peccata et ingratitudinem contractam, ex altera Christi dignitatem. 4. Suscipere debet Christum viva fide, magna cum fiducia, ardenti amore et desiderio se illi perfecte conformandi in agendo et patiendo, magna cum humilitate, attentione, reverentia. 5. Suscepto sponso animae suae gratias humiles agere, quod fit subiciendo illi intellectum per fidem, eum adorando, amando, optando, ut ab omnibus ametur et glorificetur, se offerendo, compellando eum iam regem suum, iam sponsum etc., petendo gratiam uberem, per diem mortificationem subeundo aliquam, legendo sacrum librum, vitando vanam conversationem etc.

*Post decretum Sacrae Concilii Congr. «Sacra Tridentina Synodus», d. 20 Dec. 1905 Pii PP. X iussu editum et post can. 863 confessario persuasum esse debet, se officio suo deesse, nisi eorum, qui vitam devotam vereque christianam ducere volunt, animos exstimulet, ut frequenter, immo quantum possint quotidie, S. Eucharistiam percipiant, dummodo «in statu gratiae sint et recta mente procedant», i. e. non ex humano motivo, sed eo fine, ut in caritate et coniunctione cum Deo crescant et remedium efficax contra infirmitates animae eiusque pericula atque leviores defectus adhibeant. Ipsum illud decretum in parte sua dispositiva n. 6 confessarios monet: «Quum autem perspicuum sit, ex frequenti seu quotidiana S Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco parochi, confessionarii et concionatores, iuxta proba-