Neo-Confessarius
p. 56
tam catechismi Romani doctrinam (part. II, cap. 4, n. 60) christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur.» — Doceat igitur confessarius poenitentes suos unam ex praecipuis partibus vere christianae vitae esse hanc frequentem S Eucharistiae sumptionem; «curandum tamen esse, ut sedula ad sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia» (decr. laud. n. 4).*
CAPUT X.
Num, quando, quomodo errores et defectus in sacro tribunali a confessario admissi sint corrigendi.
Error in absolutione; in interrogatione; in monitione et in restitutione imponenda vel neganda. Breve examen post auditas confessiones.
48. Resp. I. Si confessarius poenitentem dispositum, peccati mortalis reum ex oblivione, distractione aut errore vel omnino non aut invalide absolvit, tenetur eum dein absolvere vel statim, si adhuc est moraliter praesens, secundum dicta n. 31, vel postea, si eum noverit praesentemque habeat post aliquot horas, immo etiam post diem et iuxta Lessium in Auctario ad voc. Confessio, Casu 5, aliosque multos cum Gobat , Cardenas in 2 Crisi, dissert. 2, n. 88, post duos dies; quia, cum sacramentum poenitentiae sit institutum per modum iudicii, diutius durat moralis coniunctio inter partes quam in reliquis plerisque sacramentis. Hoc tamen casu, quo tantum temporis intercedat, si fieri potest, prius monendus est poenitens et renovandus dolor; si autem moneri non posset, absolvendus saltem esset sub conditione, praesertim si prudens esset timor, ne dolor sit retractatus. Ratio, cur utcumque absolvendus sit, est: quia ius habet ad absolutionem, cuius etiam accipiendae voluntatem retinet; *cur autem absolvendus sit con-
Alphabetum confessariorum cas. 6, n. 290.