Neo-Confessarius
p. 57
ditionate, ea est ratio: quia probabile quidem est, at non certum, tantum intervallum non obstare valori sacramenti.* Quodsi dilata diutius occasione eum conveniendi rediret confessurus eidem confessario, dici ei posset: Nunquid accusas te et doles de omnibus peccatis totius vitae? et annuenti dari absolutio, modo confessarius adhuc in confuso memor esset status prioris. Si autem nec redeat nec conveniri nec reduci nec post longum tempus occurrens moneri possit sine notabili poenitentis offensione et scandalo aut notabili confusione vel detrimento honoris et famae confessarii (sicut plerumque fieri nequit, si tempus paulo longius intercesserit), commendet confessarius rem Deo et culpam, si admisit, expiet. Neque enim tenetur confessarius cum scandalo vel gravi damno suo integritatem confessionis materialem procurare, cum et ipse poenitens ex gravi causa ab ea excusetur. Haec intelligenda sunt, si poenitens prudenter credatur iterum confessurus ante mortem et ita a priore peccato saltem indirecte absolvatur; si enim putaretur prius mortis subiturus periculum, salus illius esset damno famae propriae praeferenda. Ceterum, secundum Aversa et Burghaber (Cent. 2, casu 60) confusio sola et infamia apud poenitentem subeunda excusat confessarium, dummodo prudenter putet poenitentem adhuc semel confessurum. Dixi in responsione: poenitentem peccati mortalis reum; nam, si non nisi venialia habuisset, etsi absolvendus esset statim, dum adhuc est moraliter praesens, si tamen iam abiisset, facilius res dissimulari posset, nisi forte esset prudens timor, ne sit nihilominus in statu mortalis peccati et non amplius intra longum tempus confessurus.
49. Resp. II. Si confessarius neglexit interrogare poenitentem de specie et numero peccatorum gravium, potest et debet poenitentem adhuc in sede confessionali flectentem interrogare etiam post datam absolutionem et monere de obligationibus, de quibus forte monitus non est. Nec opus est
Theologia schol. universa pars 6, q. 16, sect. 13, v. «Si autem».