Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 58

ad id veniam petere, quia iudicium adhuc integraliter durat. Ita sententia communis. Si autem poenitens iam discesserit, regulariter ad nihil tenetur confessarius, nisi forte ad poenitentiam, si culpa intervenerit; quia admonitio extra confessionem vix fiet sine gravi confusione poenitentis et confessarii, ipseque non concurrit positive ad omissionem. Si tamen rediret idem poenitens ad confessionem apud eundem confessarium faciendam, monendus esset de defectu commisso; alias enim confessio non fieret omnium, ad quae confitenda tenetur poenitens. Dixi: si neglexit interrogare; nam si positive falso dixisset non esse opus horum peccatorum speciem vel numerum exponere, monendus esset, si sine gravi scandalo et detrimento poenitentis et confessarii moneri posset; quia alias confessarius pergeret esse causa, cur grave praeceptum violaretur de omnibus confitendis quoad speciem et numerum. Verum quia magna ordinarie est confusio confessarii, ut supra dictum est, si delictum suum aut ignorantiam manifestet poenitenti, cum homines, lingua facile labiles, proni sint ad talia aliis aperienda, videtur confessarius ab hoc onere saepe liberari, si nempe poenitens non redeat ad ipsum. Docet enim Lugo (De poenit d. 22, n. 74 sqq.) cum Suares non teneri confessarium, per se loquendo, monere poenitentem ad corrigendum errorem etiam culpabiliter admissum, si prudenter timeatur scandalum aut detrimentum grave proprium vel alienum aut gravis offensa poenitentis. Si tamen monendus esset, putat Suares posse dedoceri errorem extra confessionem, non petita etiam venia, dicendo: si tale vel tale peccatum admitteretur, hoc vel illo modo confitendum esse. Melius est petere veniam, si extra confessionem corrigendus esset. *Immo aliter grave periculum est, ne laedatur sigillum. Cf. n. 54.*

50. Resp. III. Si confessarius pure neglexit monere poenitentem de restitutione facienda, et ideo hanc ille omittat, non

Disp. 32, sect. 6, n. 8.

Disp. 33, sect. 5, n. 3.