Neo-Confessarius
p. 59
tenetur propterea confessarius ad compensationem damni, etsi ex ignorantia vincibili et cum culpa gravi processisset; quia ex iustitia erga tertium non tenetur monere aut eius damnum impedire, sed summum ex caritate; ex qua etiam tenetur errorem corrigere, si commode possit ; si autem non possit, rem Deo commendet (Laymann l. 5, tr. 6, c. 6). Excipit Lacroix , nisi ideo tacuerit, ut poenitens non restitueret; eo quod tertius ius habeat, ne per dolum impediatur ab eo, quod ipsi debetur ex iustitia. At silentium confessarii vel est causa per se damni vel non est; si primum, tenetur, etsi fraus non adfuerit; si non est, intentio interna non inducit obligationem compensandi, nisi actio externa sit causa efficax damni. Aliud esset, si intentio illa ita silentium qualificasset, ut poenitens illo fuerit motus ad non restituendum; unde alii dicunt teneri confessarium in defectu poenitentis, si hic silentio confessarii motus fuerit ad non restituendum. At alii negant silentium confessarii ordinarie esse tacitam approbationem iuris retinendi, cum poenitens nesciat, utrum ex oblivione an iusta de causa taceatur.
51. Resp. IV. Si confessarius bona fide obliget poenitentem ad restituendum, qui non tenetur, aut deobliget eum, qui tenetur, per se loquendo non obligatur ad compensanda damna; cognito tamen errore tenetur ex caritate, immo etiam ex iustitia monere poenitentem, si potest sine proprio incommodo
S. Alph. VI 621 eadem fere dicit: «Si confessarius negative se habuit, negligendo monere poenitentem de restitutione, tunc distinguendum. Si inculpabiliter id egerit, non tenetur quidem cum gravi suo incommodo monere poenitentem; sed tenetur cum aliquali..., quia caritas obligat quemquam ad reparandum cum levi suo incommodo grave nocumentum proximi. Et in hoc advertit Lugo disp. 22, u. 63: incommodum mensurandum esse respective ad damnum; quod si sit gravissimum, aderit forte obligatio illud reparandi etiam cum notabili incommodo. Si vero confessarius culpabiliter neglexit monere de restitutione, merito dicunt Lugo, Elbel: teneri cum maiore suo incommodo ad monitionem faciendam.» — Verum etiam hanc monendi obligationem caritatis esse, non instituae, S. Doctor addit.*
L. 6, p. 2, n. 1781.