Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 60

relative magno. Ratio primae partis est, quia, ubi nec culpa theologica est nec res aliena etiam aequivalenter, illi in conscientia non est obligatio restituendi, nisi forte specialis contractus intervenerit, qualis hic non intervenit; sed sicut suscipientes officium advocati, medici, consiliarii non intendunt se obligare nisi ad diligentiam communem cavendumque dolum et culpam talem, quae coniuncta sit cum culpa theologica gravi, neque nisi ex hac in foro interno tenentur de damnis, ita etiam confessarius neque obligavit se poenitenti gravius nec tenetur de damno sine culpa ipsius secuto. Ratio secundae partis est, quia caritas postulat, ut, ubi commode possum, impediam damnum proximi. Ratio tertiae partis est, quia confessarius tenetur impedire, ne actio sua moraliter perseverans pergat continuare damnum, sicut, si sine culpa alium infamassem graviter vel alterius domum incendissem, tenerer ex iustitia resarcire famam et exstinguere, si possem, incendium . Non tenetur tamen confessarius ipse restituere, ubi, prout potuit, poenitentem monuit, ex ratione data.

Reuter quidem hanc sententiam: esse videl. obligationem iustitie monendi poenitentem, quando sine magno incommodo moneri possit, dicit tantum probabiliorem. Nam ita pergit: «Navarrus et Sanchez docent quoque probabiliter teneri tantum ex caritate, quando sine magno incommodo monere potest, quia nec ex culpa antecedente nec ex re aliena nec iam ex officio tenetur monere, cum officium cesset: sicut, inquiunt, si a fure accepissem dono vas pretiosum et bona fide donassem alteri, postea resciens fuisse furtivum non tenerer ex iustitia domino dicere. Prima sententia probabilior est, nec obstat exemplum; nam si donatio mea esset causa, cur dominus vas non reciperet, tenerer revocare illam vel domino dicere ex iustitia.» Sed tum ratio, quam Reuter affert pro sua (probabiliore) sententia, si magis evolvitur, tum auctoritas vetant oppositam sententiam haberi pro probabili. Confessarius enim non tenetur quidem ad restitutionem sive ex re aliena detenta sive ex actione culpabili; sed ex ipsa sua actione, quae, utut inculpabilis erat, erat tamen et perseverat esse ethicax damni alieni iniusti, tenetur; i.e. tenetur impedire, ne ex sua actione causetur damnum tertii iniustum, sicut qui inculpabiliter iniecit ignem in acervum frumenti, tenetur ignem exstinguere, si possit, ut damni periculum atque damnum ipsum avertat. Quod si, cum sine gravi incommodo posset, neglexit, commisit culpam ex se gravem; atque