Neo-Confessarius
p. 61
52. Resp. V. Si autem confessarius ex ignorantia graviter culpabili vel ex malitia positive deobligavit, tenetur ex iustitia curare, ut damna resarciantur, aut ipse resarcire; quia fuit causa illorum iniusta. Procedit hoc etiam de confessario religioso, qui tamcn, si non haberet nec habere posset unde restitueret sine gravi sua infamia vel incommodo , non teneretur ipse in defectu poenitentis vel alterius, quia irrationabiliter ab ipso exigeretur; si autem habere posset a superiore vel alio petendo ad usum pium, teneretur petere et in defectu alterius restituere ob rationem datam.
53. Resp. VI. Si temere vel diligentia ad inveniendum dominum a poenitente nondum adhibita dixit, ut res daretur pauperibus, manet obligatio inquirendi dominum et invento restituendi; ad quod primo loco tenetur poenitens et eo deficiente confessarius. Ex quibus patet, quam caute procedendum confessario sit in materia restitutionis, ut, quando certus non est de obligatione vel immunitate ab illa, non statim resolvat, sed moram petat rem expendendi vel alios consulendi, dicatque poenitenti: Numquid paratus es praestare omne id, ad quod intelliges te obligari? Si annuat, dicat: Rem istam expendam; redi post tempus ad me, aut si nequeas, adi alium virum doctum et casum expone.
54. Resp. VII. Si confessarius dixerit valere contractum v. g. matrimonii, cum sit invalidus, aut non valere certum votum, cum valeat, tenetur monere poenitentem, si possit;
ex tali nova culpa eaque gravi teneri potest confessarius etiam ad restitutionem damni, cuius primo quidem inculpabiliter causam posuit, dein cum gravi culpa hanc causam efficacem quodammodo sustinuit. Aliis verbis: confessarius posuit actionem materialiter iniustam; quae evadit iniusta formaliter, si eius efficaciam postea sciens et volens sustinet. Cf. etiam S. Alph. VI 621. Attende igitur discrimen a casu supra n. 50 discusso.*
Cum gravi infamia quidem non tenetur; incommodum autem grave, idque magis aut minus grave pro diverso damno causato, eum non eximit ab obligatione quaerendi unde accipiat, quibus faciat restitutionem, si modo dominus laesus sit determinatus et notus.*