Neo-Confessarius
p. 62
id quod fieri posset per alium, si ista non cadunt sub sigillum, nisi tamen constet poenitentem nolle ista revelari alteri; non autem cadunt sub sigillum, si non sunt manifestata ad peccatum explicandum. Cf. Lacroix 1. 6, p. 2, n. 1783. Utrum autem ad eiusmodi errores corrigendos confessarius prius teneatur a poenitente legitime obtinere veniam loquendi de auditis iis in confessione, de quibus loqui ad corrigendum errorem necesse est, an possit eum monere non petita licentia, non convenit inter theologos. Communior tenet sententia, si poenitens sit absolutus, ad loquendum cum illo extra confessionem de iis, quae sub sigillum cadunt, necesse esse, ut ab ipso legitime sit obtenta venia, quia sacramentum iam completum est; secus, si vere absolutus non esset; dicere enim illi eum absolutum non esse, non est revelare peccatum. Contra Suarez, Filliucius , Hurtado , Laymann , alii probabiliter docent opus non esse petere veniam; quia, inquit Suarez disp. 33, sect. 5, n. 3 de poenit., tunc proprie non loquitur extra confessionem, sed supplet et perficit eam, quae ante incohata est. Nihilominus melius consulitur reverentiae sacramenti, si petatur venia. *Immo haec sententia: petendam esse veniam, sola probabilis et in praxi tenenda est, tum quia in re ad sigillum spectante, si probabile est laedendi sigilli periculum, iam illud inducere non licet, ne confessio fiat odiosa, tum quia opinio illa, quae putat licere sine venia poenitentis negotium confessionis quasi complere, in se considerata solide probabilis non est. Opinio enim illa, ut recte monet Lugo, De poenit. d. 23, n. 130 et 140, et S. Alph. VI 622, gravissima parare potest confitentibus incommoda.* Verum veniam illam seu licentiam loquendi poenitens tenetur dare tum ad corrigendum defectum et ad satisfaciendum obligationi suae, tum quando malum communitatis, proximi vel proprium, quod tenetur neque aliter potest avertere poenitens,
Tract. 7, c. 11, n. 324.
Disp. 12, diff. 11.
L. 5, tract. 6, cap. 14, n. 15.