Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 63

exigit, ut detur licentia utendi notitia ex confessione accepta. Hinc si poenitens eam negaret, absolvi non posset, quia esset in actuali peccato mortali. Declaranda illi esset obligatio communis in hoc genere et iubendus ipse consulere virum alium doctum. Vide Lacroix l. 6, p. 2, n. 1776 et 1958.

55. Resp. VIII. Ut quicumque defectus, qui in confessione quandoque occurrunt, facilius et exactius corrigantur, expedit, ut confessarius, sicut suasit S. Franciscus Xaverius, post exceptas confessiones expendat, quomodo munere suo sit functus, quomodo cum his illisve poenitentibus processerit, quomodo instruxerit, examinaverit, quomodo ad dolorem excitaverit, dubia resolverit, quomodo melius agere potuisset et in futurum possit; si dubitet de sua resolutione vel iudicio circa peccatum, consulat libros aut viros doctos et expertos; sic enim fiet, ut expeditius deinceps exactiusque et magno cum fructu officio suo fungatur.