Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 64

PARS II.

DE IIS, QUAE CONFESSARIO OBSERVANDA SUNT TUM IN GENERE CIRCA PECCATA MAGIS OBVIA, TUM IN SPECIE CIRCA PERSONAS AETATE, SEXU, STATU VEL CONDITIONE DIVERSAS.

CAPUT I.

Quae in confessione sint confessario observanda in genere circa peccata magis obvia et quae media contra ea suggerenda.

Peccata magis obvia sunt peccata capitalia, et quae ex iis ordinarie potissimum consequuntur; sunt autem peccata capi- talia septem, nempe: superbia, avaritia, luxuria, invidia, gula, ira, acedia. Dicuntur capitalia, quia ex iis velut capitibus reliqua oriuntur.

QUAESTIO I.

Quid de superbia et praecipuis eius partibus et remediis observandum.

56. Resp. I. Superbia est amor inordinatus propriae ex cellentiae , puta personae. Dixi: inordinatus, quia ordinate appetere excellentiam in se malum non est, sed potest esse actus honestus, si debito modo et fine fiat. Consistit autem superbiae inordinatio in eo, quod quis sui ipsius excellentiam vel dignitatem maiorem apprehendat, quam ipsi insit, et erga

Cf. S. Thom. 2, 2, q. 162, a. 1 2 5 6.*