Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 65

illam ita apprehensam afficiatur, maiorem se aestimando, quam re ipsa aestimari mereatur, atque ita mente et affectu supra se eat. Hinc superbus se inflare et tumefacere dicitur, quia apprehensione et affectu maiore, quam par est, se quodammodo facit maiorem.

57. Resp. II. Superbia alia est consummata et perfecta, alia non consummata et imperfecta. I. Consummata est, qua quis ita se animo effert, ut Deo et superioribus subesse recuset, volens arbitratu suo vivere; aut ita se gerit, quasi a Deo sua non haberet, aut quasi quae habet essent suae naturae debita. Dixi: ita se gerit, quia non requiritur, ut ita iudicet (hoc enim esset haereticum), sed sufficit, ut dona Dei apprehendat tamquam sua et non cogitans, unde ista habeat, ita se gerat, ac si a se haberet; id quod fieri potest. Sic pauper, fruens alienis, potest se efferre non secus ac si propriis frueretur. Haec superbia, praesertim primo modo accepta, est diabolica et peccatum gravissimum, quia formalis est aversio a Deo. 2. Superbia non consummata est, qua quis, salva erga Deum et superiores subiectione seclusoque illo se gerendi modo, suam dignitatem apprehendit, aestimat, amat supra id, quod ipsi convenit vel inest. Dicitur imperfecta, non quod proprie dicta superbia non sit, sed quod ad supremum superbiae gradum non ascendat, primusque sit superbiae actus, qui, per se loquendo, veniale tantum est peccatum. Nam ex recepta regula, quando obiectum est de se indifferens adeoque honeste appetibile, ut sunt excellentia, dignitas, honor, laus, divitiae, cibus, potus: appetitus illius inordinatus, per se loquendo, non excedit culpam venialem. Dixi: per se loquendo, quia per accidens fieri potest mortale sicut alia venialia, ratione scandali, finis adiuncti etc.

58. Resp. III. Filiae superbiae quasi primogenitae sunt ambitio, praesumptio, cenodoxia seu vana gloria. Ambitio est inordinatus appetitus honoris vel dignitatis, ut si appetatur

Cf. S. Thom. 2, 2, q. 131.*