Neo-Confessarius
p. 66
honor non conveniens appetenti vel meritis maior, v. gr. si quis honorari cupiat ob doctrinam, quam non habet, vel ob divitias, vel velit ad officium elevari, quo indignus est. Praesumptio , ut hic accipitur, est appetitus aggrediendi aliquid vires et facultatem excedens. Cenodoxia seu vana gloria , quae sic dicitur, quod fundamento debito careat, est appetitus inordinatus humanae aestimationis et laudis, ut si quis maiorem de se opinionem et famam appetat, quam mereatur, aut ex rebus indifferentibus, ut sunt divitiae, pulchritudo etc., quae de se laudem non merentur, vel de simulata doctrina et virtute. Si talis aestimatio et laus quaeritur verbis, dicitur iactantia; si factis veris, inventio novitatum, ut si quis ob peregrinas vestes novumve modum videri vellet magnus et laudari; si quaeritur factis falsis, dicitur hypocrisis, ut si quis aliquid facit, ut videatur bonus, cum non sit. Haec ordinarie sunt peccata tantum venialia; funt tamen quandoque mortalia ex circumstantiis et effectu, ut: si quis ambiret officium, ad quod scientiam vel idoneitatem non haberet, sicque praevidere posset gravia damna aliis inde consecutura; si mulier quaereret luxum in vestibus cum gravi detrimento familiae aut aere alieno, cui solvendo par non esset; si puella comeret se, ut appareret pulchra, sicque alios alliceret ad amorem turpem; si, ne videretur scrupulosa, accederet nocturnas conventiones, praevidens lapsum in gravia peccata probabiliter futurum; si iactaret se de peccato gravi, si communicaret indigne, ne videretur aliis minus pia etc.
59. Resp. IV. Sunt et alii superbiae mali partus , ut pertinacia, discordia etc., temeraria iudicia, immo omne peccatum. Pertinacia est inordinata ad suam sententiam adhaesio. Discordia, ut hic sumitur, est contrarietas voluntatum circa bonum Dei vel proximi seu circa bonum, quod quis tenetur velle. Dissensio est inordinata contrarietas opinionum, ut si
S. Thom. 2, 2, q. 21 et 130.*
Ib. q. 132.*
Cf. ib. q. 132, a. 5.*