Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 67

quis dissentiat ab alio in obiecto, circa quod deberet consentire, vel excedat in modo dissentiendi. Contentio est pugna verbalis inordinata circa veritatem aliquam, ut si quis se opponat animo contradicendi veritati agnitae. Rixa est inordinata et contentiosa privati a privato invasio ex vehementi ira procedens. Contumelia est iniusta laesio honoris, ut cum quis alicui aliquid obicit in faciem, cum animo eum inhonorandi vel cum dedecore iniusto. Detractio est iniusta laesio famae alienae, plerumque occulta. Temerarium iudicium est firma sententia de proximi labe sine fundamento sufficienti. Haec sunt peccata gravia vel levia pro diversitate materiae vel modi.

60. Nativitas pessimae huius turbae haec est: Primo apprehendit quis excellentiam suam non attendendo suas imperfectiones, indigentiam, paupertatem, dependentiam a Deo, ex quo fit, ut excellentia sua appareat illi maior, quam re ipsa sit, quia bonum pure ut tale apprehensum apparet longe excellentius quam apprehensum ut mixtum imperfectionibus. Ex hac apprehensione nascitur amor suae excellentiae et aestimatio iusto maior. Ex his deinde fit, ut homo aestimet se idoneum rebus magnis et vires suas excedentibus. Hinc appetit dignitates aliaque, quae ad excellentiae commendationem pertinent, tamquam sibi convenientia, cupit ab aliis aestimari, honorari, laudari; quod nisi assequatur, dolet, irascitur; si cum aliis se confert, censet se illis digniorem, aptiorem, potentiorem, ideoque illos vilipendit, contemnit; parvi facit, quae ab aliis, magni, quae a se fiunt, oculos ad suos defectus clausos, ad alienos apertos habens; si alios videt sibi praeferri, invidet etc.

Atque ex his patet, quomodo examinandus, qui se de aliquo superbiae actu accusat; interrogandus nempe, circa quod obiectum, coram quibus v. g. se iactaverit, dissenserit, contenderit, quod officium ambierit, quid obiecerit, de proximo dixerit etc.

*Videlicet haec interrogatio «circa quod obiectum» eo spectat, ut cognoscatur, num forte grave peccatum fuerit commissum