Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 68

vel ipsa superbia completa. Nam si mansit peccatum veniale, ista interrogatio non est necessaria; immo ne tum quidem, quando mortaliter quidem peccatum sit, non tamen consummata superbia, ulterior obiecti indagatio fieri debet. — Idem dic de obiecto contumeliae, eo quod illud materialiter tantum se habet quoad peccatorum distinctionem. De iactantia quoque idem dicendum quidem est, si de iactantiae peccato ut tali quaeritur; sed quoniam cum ea, si quis de peccato aliquo se iactat, facillime coniungitur approbatio istius peccati et gaudium, haec autem specificam malitiam obiecti peccaminosi continent, iactans plerumque obiectum iactantiae accuratius exponere debet. Cf. Lugo, De poenit. d. 16, n. 265 269; Lacroix, Theol. mor. l. 6, p. 2, n. 1125 sqq. Inquisitio vero, coram quibus gloriatio vel iactantia etc. facta fuerint, eo spectat, ut recte iudicetur, adfueritne ratio gravis scandali. Quod si constiterit, qualitas audientium, etsi diversam reddat peccati speciem, quod hi forte scandalizati commiserint, non est necessario indaganda nisi in scandalo directo. Nam alias peccatum scandali a iactante dati habet solam malitiam communem contra caritatem, non malitiam specificam eorum peccatorum, ad quae scandalizans dederit ansam. Ita saltem probabiliter. Cf. Lugo l. c. n. 159. — Haec quidem, si sermo est de interrogationibus, quatenus ad integritatem confessionis sint necessariae. Nam si de pleniore directione spiritualis vitae agitur, interroganda sane plura sunt circa obiecta peccatorum pravorumque appetitum, occasiones, adiuncta.*

Remedia contra superbiam.

61. Primum remedium. Constanter se dare exercitio humilitatis, secundum dicta n. 44, et animo volvere illud: «Quid superbit terra et cinis?» (Eccli 10, 9.) Vel illud apostoli: «Quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?» (1 Cor 4, 7.) Vel illud: «Gloriam meam alteri non dabo» (Is 42, 8).