Neo-Confessarius
p. 69
Secundum remedium. Considerare suam originem. Natus es in sordibus, nutriris in sordibus, morieris in sordibus. Tu ergo quis es, et quid eris? Corpus esca vermium, et anima, ubi in aeternitate? Tu quis es? Ex te nihil. Quid potes? Ex te nihil, nihil in naturalibus, minus in supernaturalibus; cadere potes, ruere in interitum; Deo te opponere, unicum tuum bonum deserere; at sine supernaturali Dei auxilio surgere non potes, bonum tuum nec amare nec quaerere. Similis es infanti, qui in sordibus computresceret in cunis, nisi mater succurreret; ex te nec cogitare nec petere tibi necessaria potes. Omni momento indiges Dei te sustinentis manu, alias relapsurus in nihilum; in omnibus eius auxilio tibi opus est: nec ista indigentia te Deus liberare potest per omnipotentiam suam. Quid confers ad opera bona? Nihil praeterquam consensum gratiae auxilio dare, qui etiam ipse principaliter a Deo est.
Remedium tertium. Cogitare, quid sit de quo superbis? Scientia? Haec opinio est saepe falsa: nihil scis, nisi quod fides docet, aut recta ratio, quod est lumen a Deo datum, dictat; reliqua ignoras, pleraque omnium. Lucifer multo plura novit quam tu, et tamen miserrimus est. An divitiae? Lutum sunt, pars terrae aut terrae partus. Non maiorem nec felicem te faciunt, sed potius alliciunt, ut ruas in interitum. An laus et magna aestimatio humana? Laus est verbum volans; aestimatio humana umbra est, simulacrum in cerebro aliorum effectum, saepe falsum, inconstans, vix unius diei, quo maior non evadis; sed quod es in oculis Dei, hoc es et nihil amplius. An nobilitas generis? Ex luto es, non secus ac rusticus. Nobilitas est exemptio ab oneribus plebeiorum cum quadam fortassis iurisdictione coniuncta. Hanc maiores tui aut meruerunt aut emerunt; tu quid contulisti? Mors eam tollet, et eris par et forsitan inferior rustico. An pulchritudo corporis? Haec sita est in fugace cutis colore carnisque et ossium proportionata coniunctione. Corpus tuum, utut pulchrum, sepulcrum est dealbatum, intus plenum foetore et sordibus.