Neo-Confessarius
p. 70
Quartum remedium. Ponderare pericula et damna superbiae. «Initium», teste Eccli 10, 15, «omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis.» «Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem», ait Christus (Luc 10, 18).
Quintum remedium. Vilem se reputare, omni dono Dei indignum et servum inutilem, seque tamquam talem tractare; vilia appetere, tamquam sibi magis convenientia; laudem fugere, contemptum amare et de eo gaudere.
Sextum remedium. Conferre se cum Sanctis et Angelis. Quid es respectu illorum? Quid hi respectu Dei? Quid ergo tu?
Septimum remedium. Turpitudinem superbiae perpendere: furem te facit. Proinde, oriente superbiae motu, respice indignitatem tuam, ora Deum, ne te permittat confundi. «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam» (Ps 113, 9). Lapsus superbia, confundere tamquam fur in flagranti deprehensus etc.
Octavum remedium. Attendere ad superbiae indicia, qualia sunt: sua praedicare, expiscari aliorum de se iudicia, turbari quando negigeris et quando suscepta non bene succedunt; pulsari invidia, dum alii laudantur aut laudabiliter agunt etc. Quae cum primum in te deprehenderis, stude mortificare.
QUAESTIO II.
Quid de avaritia eiusque partibus notandum.
62. Resp. Avaritia specifice accepta est inordinatus appetitus divitiarum . Est per se peccatum veniale tantum ob rationem datam sub n. 57. Transit in mortale, si inducit gravem violationem alterius virtutis, v. gr. caritatis, iustitiae, religionis etc. Ex ea oritur duritia cordis erga pauperes, inquietudo animi seu inordinata sollicitudo de augendis et conservandis divitiis, dolus, perfidia seu proditio etc. Dolus
S. Thom. 2, 2, q. 118, a. 1 et 2.*