Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 71

est vitiosa animi calliditas, quae, si in verba prodeat, dicitur fallacia, si in facta, fraus. Proditio seu perfidia est deceptio proximi in eius damnum contra fidem datam, ut violatio secreti commissi, apertio literarum etc.

Dixi supra: avaritia specifice accepta, quia generice sumpta est inordinata cupiditas cuiuscumque rei sensibilis, sive utilis sive delectabilis.

63. Hinc poenitens, qui se accusat i de duritia in pauperes, examinetur: num duris vel contumeliosis verbis eos compellaverit; an eleemosynam negaverit, ubi ad eam ex caritate tenebatur, ut in extrema vel gravi proximi necessitate; an ab iis debita exegerit nimis rigide.

2 Qui se accusat de fraude vel fallacia, interrogetur: an cum gravi damno proximi vel periculo eius.

3 Qui de secreto violato se accusat, examinandus est, utrum id fuerit commissum an tantum promissum. Si commissum, id est, si ipsi ea lege scientia communicata et vicissim acceptata est, ut taceret : huius violatio est non tantum contra fidelitatem, sed etiam contra iustitiam ob contractum onerosum intervenientem, estque peccatum grave vel leve pro diversitate materiae et damni inde sequentis. Si autem est secretum promissum tantum, id est, si quis, communicata iam notitia, promiserit sine contractu antecedente se tacere velle, utrum hoc obliget ex fidelitate tantum an simul ex iustitia, pendet ex intentione promittentis, quae, nisi aliud constet, ordinarie censetur esse, ut obliget ex fidelitate tantum, et hoc secretum violare, secluso periculo gravis damni vel laesione caritatis, est ordinarie tantum veniale peccatum, immo ali-

Secreti igitur commissi notitia sequitur post obligatam fidem de non porro communicanda notitia; atque sub hac obligatione et dependenter ab ea fit rei secretae communicatio. Haec fides dari potest sive expresse sive tacite. Ex tacito pacto ad secretum servandum (seu ex secreto per tacitum pactum commisso) tenentur ii, cum quibus res ad eorum officium pertinentes, dummodo illae res ex natura sua secretum suadeant, communicantur, v. gr. iudices, medici etc. Cf. S. Alph. III 970.*