Neo-Confessarius
p. 72
quando nullum, si nimirum ob iustas causas manifestetur, v. gr. si quis interrogaretur a superiore vel iudice, cui teneretur respondere, vel iniuste laesus ab eo, cui promisit, aliter famam suam tueri non posset etc. Id quod etiam valet quandoque de revelatione secreti commissi, ut si silentium vergeret in grave damnum communitatis vel proximi innocentis, imminens a committente, quod aliter averti non posset. Immo recte revelatur secretum, si non ab ipso quidem committente, at ab alio immineat damnum commune vel salutis animae, quia pro iis casibus nemo se obligare potest. *S. Alph. III 971 iustas causas, ob quas liceat manifestari secretum etiam commissum, enumerat: «si servare secretum vergeret in damnum commune vel alterius innocentis seu etiam ipsius committentis», atque etiam «ad vitandum proprium damnum grave». Nihilominus cum non quaelibet secreta commissa aeque stricte obligent, in hac re non solum damnum vitandum cum damno ex secreti manifestatione oriturum conferendum est, sed etiam diversa genera secretorum commissorum sunt distinguenda, ne levius fiat secreti manifestatio. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 1441 sqq.* Praeter hos casus debet attendi, sub quam gravi malo proprio potius subeundo se quis obligaverit, utrum etiam sub morte subeunda, an, ut fit communiter, tantum ad moralem et humanam seu non nimis difficilem custodiam.
64. 4° Qui se accusat de literis apertis vel lectis, examinetur, quales fuerint. Etsi enim, per se loquendo, alienas literas aperire et legere sit mortale, cum ordinarie non constet, contineantne rem gravem, vel quam ab altero sciri scribens valde aegre ferat: per accidens tamen potest esse veniale tantum, ut si ex curiositate aperiantur et prudenter iudicetur certum esse, eas non continere rem magni momenti neque scribentem esse graviter invitum; vel etiam potest esse peccatum nullum, ut si adesset consensus scribentis expressus, aut saltem tacitus prudenter praesumptus et ex rationabili causa fieret; ita etiam si adesset legitima auctoritas,