Neo-Confessarius
p. 78
turpis specifice accepta sit venerea, accepta tamen generice est omnis cogitatio, quam dedecet hominem ingenuum et pudibundum habere, et quae a rudibus saepe confunditur. *Quod imprimis nota de pueris et puellis. Quapropter eorum confessarius omnino attendere debet, ut intelligat, idque per interrogationem si necesse fuerit apertam, num «pravae illae cogitationes» fuerint de sola ista re scurrili vel foeda: quo in casu dedocendi sunt poenitentes, ne falsa conscientia peccent in re nullius momenti.* Si constiterit de consensu in delectationem veneream, debet poenitens, nisi aliunde constet, 1. exprimere sitne liber an voto obstrictus; 2. numerum; 3. speciem; nam aliud est specie peccatum delectari de fornicatione, aliud de sodomia, bestialitate etc., saltem si delectatio feratur in ista ut talia. *Sed de his vide Reuter, Theol. mor. P. 2, n. 200; Lehmkuhl, Theol. mor. I 363 sq. et Casus consc. I 541, ubi invenies eiusmodi cogitationes et affectus saepe sistere in communi illa rei venereae delectabilitate neque tum diversarum circumstantiarum malitias specificas contrahi.* 4. Fassus delectationem veneream voluntariam interrogandus est, num quid turpe fecerit aut facere voluerit. Si ita, exponere debet, quid vel fecerit vel facere desiderarit et cum quibus personis; desideria enim tendunt in obiecta ut a parte rei ponenda ab iisque malitiam omnem, quam haec habent, si modo cognoscatur, contrahunt. Unde, qui desiderasset peccare cum coniugata, contraxisset malitiam adulterii. Aliter dicendum est de delectatione simplici ex copula, nisi esset de ea ut cum coniugata, quia tendit in obiectum tantum ut delectat . 69. Resp. III. Qui accusat se de aspectu, explicare debet, 1. num voluntarius fuerit aspectus obiecti de se turpis sine
Ceterum praestat statim inquirere, utrum poenitens steterit in solis cogitationibus et desideriis, an ad opera sit progressus. Quodsi ita, expedit, ut primo interrogetur de operibus quoad speciem et numerum: quo facto, confessarius facilius brevi quadam interrogatione species cogitationum et desideriorum, quantum satis fuerit, cognoscet, quaerens, num et quoties fuerint de iisdem rebus, quas opere se perpetrasse poenitens iam fassus est. *