Neo-Confessarius
p. 79
rationabili causa, num voluntarie admissa delectatio venerea. Si ita, debet iterum explicare suam conditionem, id quod semper in hac materia, nisi aliunde innotescat, est faciendum; probabiliter tamen, si abfuit desiderium, necesse non est exponere, num sit coniugatus, quia incertum est, an coniux mentem etiam comparti obligaverit, ut eam obligat vovens castitatem. Deinde examinandus est, ut supra. Si nihil nisi simplex delectatio admissa sit, personae aspectae qualitatem probabiliter necesse non est explicare. 2. Si aspectus ex obiecto non fuit turpis, petatur, quo animo aspexerit v. gr. feminas, num ex curiositate tantum et aspectu non fixo. Si ex curiositate tantum et aspectu non fixo citraque periculum probabile consensus in delectationem veneream, peccavit tantum venialiter; est enim curiositas cupido praecise sciendi, quae, si debito fine caret, veniale est. Si autem aspexit animo venereo, per se patet eum graviter peccasse, si plena adfuit deliberatio seu advertentia ad malitiam; hinc iterum examinandus, ut supra dictum est. Si autem ex honesto fine, urbanae conversationis aut salutationis causa, per se loquendo nullum admisit peccatum.
70. Resp. IV. Si poenitens dedit causam motibus turpibus vel pollutioni, triplex causa distinguenda est; nam alia est causa per se efficax, alia per se inefficax, alia causa per accidens. Causa per se efficax est, quae ordinatur ex natura sua ad effectum, ita ut eum necessario necessitate vel morali vel physica inducat; talis respectu commotionis venereae est cogitatio practica vivacior de venereis, tactus obscoenus diuturnior, aspectus obscoenus nudae feminae voluntarie continuatus; haec enim, si vivacius feruntur in obscoena, determinant ad delectationem; si vehementiora sunt, determinant ad pollutionem. Causa per se at inefficax est, quae quidem ex natura ordinatur ad effectum, sed in eum non influit notabiliter et hinc cum eo ut plurimum non coniugitur. Tales causae sunt tactus levis vel iocosus feminae non obscoenus, aspectus curiosus eius formae vel pectoris