Neo-Confessarius
p. 80
nudi non fixus, confabulatio amatoria ob vanitatem vel vanum amorem conciliandum; quibus a Sanches , respectu pollutionis, annumerantur amplexus, oscula, compressio manus feminae, intorsio digitorum ex vanitate vel levitate. Causa per accidens est, quae ad effectum per se non ordinatur, sed indifferens est, ut cum eo coniungatur, vel saltem proxime in eum non influit. Tales sunt equitatio, situs corporis magis commodus, conversatio cum feminis ad eas instruendas in virtute, esus calidorum, ut sunt ova, aromata, v. g. piper, cinnamomum etc., aliaeque actiones etiam illicitae extra materiam veneream, ut potio intemperans, comestio cibi vetiti, ex qua praevidetur secutura commotio venerea.
71. Ex his iudicandum, quomodo poenitens peccaverit; nam 1. qui intendit commotionem veneream vel pollutionem per actionem etiam licitam et de se indifferentem, peccat graviter, quia vult in se aliquid castitati graviter repugnans. 2. Qui ponit causam illius per se efficacem, reus quoque fit peccati mortalis, si eam ponat sine rationabili causa, quia volens causam per se efficacem effectus, nisi aliunde excusetur, velle effectum censetur; eadem enim lege, qua talis effectus prohibetur, etiam prohibetur causa per se efficax illius. Dixi: sine rationabili causa; haec enim si adsit, et absit periculum probabile consensus in venerea, sine culpa talis causa seu actio poni potest. Sic licet medico vel chirurgo mederi vulneri in partibus obscoenis corporis alterius, confessario legere casus, ut ad audiendas confessiones aptior fiat, professori istis rebus studere ad instruendos alios, quando et quomodo in hac materia peccetur, et quomodo peccata sint confitenda etc., etsi praevideant motus venereos inde orituros. Causa igitur moralis per se efficax censentur in praesenti re omnes actiones in materia venerea graviter prohibitae, positae sine rationabili causa, ut sunt omnes cogitationes, aspectus, tactus ex obiecto valde turpes, qui nec
De matrimonio l. 9, disp. 46, n. 16.