Neo-Confessarius
p. 81
necessarii nec utiles sunt ad finem honestum, sed tantum hic et nunc servire possunt ad venerem. At si adsit rationabilis causa et servire possint ad honestum finem, censentur causa per accidens et honestantur ex fine. 3. Si quis ponit causam per se quidem, sed inefficacem motus venerei, qualis est actus solum venialiter malus in materia luxuriae, atque esse possunt ioci turpes non valde obscoeni, tactus vel oscula levia ex petulantia: delectatio inde praevisa et secuta, si absit periculum probabile consensus in illam, per se loquendo ei non imputatur nisi ad culpam levem. Ita Vasquez, Bonacina, Lessius, Gobat, Sporer aliique plurimi teste Lacroix l. 3, p. 1, n. 923 contra Mendo. Ratio est, quia est tantum volita in causa estque potius effectus naturae corruptae quam potentiae generativae; velle autem talem causam veniale peccatum per se non excedit. Ita Vasquez , Sanchez , alii communiter. Aliud tamen dicendum esset, si adesset probabile periculum consensus, ut si quis experientia sciret se non raro solere consentire, dum tales actiones ponit. 4. Qui ponit actionem, quae sit causa per accidens, ex qua praevidetur secuturus motus venereus vel pollutio, si abest intentio illius et periculum probabile consensus in illam, non peccat contra castitatem, saltem non graviter; immo, quando actio est honesta vel non mala, per se nullum est peccatum, saltem si adest vel necessitas vel ratio honesta aut utilis ponendi vel continuandi talem actionem. Ratio primae partis est, quia causa per accidens non est vere causa effectus secuti. Ratio secundae partis est, quia effectus praeter intentionem sequens non imputatur, nisi fuerit obligatio non ponendi causam. At talis obligatio non est, quando adest necessitas vel ratio honesta vel utilis ponendi talem causam; sed tunc ius nobis est ad illam, atque potius patimur quam ponimus tales effectus. Quod nisi verum esset, innumeras
In Summam S. Thomae, P. 1, 2, disp. 106, cap. 3.
De matrim. l. 9, disp. 46, n. 10.