Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 82

actiones utiles, honestas, immo necessarias teneremur vitare, quae obligatio cederet in detrimentum et eversionem generis humani et esset intolerabilis; proinde exsistere non potest, cum lex omnis debeat esse in bonum commune, immo plus boni afferre quam eius negatio. Dixi: non peccat graviter, saltem contra castitatem; nam, si actio esset graviter mala contra aliam virtutem, mortaliter peccaretur contra illam, ut si quis se inebriaret praevidens secuturam pollutionem in somno. Putat tamen Sanchez peccari venialiter contra castitatem, eo quod videatur levis aliqua deordinatio contra illam. Idem dicit Laymann et Platelius , si ponatur causa vel actio de se non mala sine iusta causa. Rhodes et Arriaga tenent non peccari contra castitatem, quia illa non prohibet actiones nisi quae per se inducant ad venerea, non vero alias etiam malas, multo minus bonas aut indifferentes: unde non magis repugnat castitati comedere carnes die vetita quam alia die. Hinc per se loquendo culpa vacat motus venereus vel pollutio praevisa in eo, qui legit ex iusta causa casus de materia venerea, qui audit confessiones, in chirurgo, qui ex officio vel caritate medetur vulneri, praevisa ex tactu honesto et amplexu iuxta morem patriae, ex locutione necessaria vel utili at honesta cum feminis, ex equitatione etiam recreationis causa suscepta, ex situ corporis commodo, si modo absit probabile periculum consensus. Suadendum tamen est, ne tales actiones suscipiantur sine rationabili causa, ut eo magis recedatur ab amore venereo et periculo lapsus. Similiter non peccat graviter contra castitatem, qui citra periculum venerei consensus habet cogitationem brevem de venereo obiecto non valde turpi ex mera curiositate aut cum semiplena tantum advertentia ad malitiam gravem, peccat tamen venialiter et

Disp. 45, n. 22.

Theologia moralis l. 1, tract. 3, cap. 6, n. 6.

Synopsis P. 2, cap. 3, § 5, n. 238.

Disput. theol. schol. disp. 1 de peccatis q. 3, sect. 2, § 5.

Apud Lacroix l. 3, p. 1, n. 924.