Patrologia Graeca 100
867-868
nituntur. Quo quidem nos partim indictionum, quas duo illi posteriores ascribunt, exacta ratio, partium annorum notæ velut manu deduxerunt. Sunt hi lunæ solisque cycli, ac paschatum et feriarum characterismi. Quorum methodus ut facilis est, sic incredibilem ac prope necessarium habet usum, ut historiæ munimentura ac temporum δχημα dici merito possit. Ejusmodi enim sunt ut sine iis in annorum designatione plurimum aberres, imo etiam pugnantia secum minimeque cohærentia loquare; aut si tamen recte aliqua digesseris, in ea fortuito incurrisse, non certo animi judicio delegisse videare. Ac cum diversis ex initiis imperatorum in Fastis descripta sint tempora, nec ab eodem quo anni Juliani capite Græcorum indictiones annique repetantur, necesse est eumdem unum annum aliquid e duobus Julianis decerpere. Quod nisi annos illos, ad quos velut ad regulam quamdam historiam exigis, certis notis ac vestigiis distinxeris, nonne, ut paulo ante dixi, ariolari ac divinare sæpius oportebit? dici vix potest quoties hujus ex doctrinæ vel contemptu vel dissimulatione peccatum sit ab hominibus eruditis, ut vel eorum casus admonere nos debeat ut in tractandis antiquorum temporibus ad eum omnia veluti ad normam exigantur. Quod ne quis gratis a nobis affirmari putet, uno id in exemplo alterove periclitandum est, ex iis præsertim quæ cum instituto nostro necessario conjuncta sunt. Ac primum quod ad indictiones attinet, quibus hæc nostra ut et recentiores omnes Græcorum historiæ notatæ sunt, videamus quid de illarum epocha magnis illis atque omni doctrinæ genere refertis in Annalibus disputetur. Sic igitur anno Christi 562, Justiniani 56, scribit Baronius, omissis deinceps consulibus, qui nulli fere notantur, se indictionibus usurum ex methodo exemploque Cassiodori. In quo illud monendum, ait, quod etsi numeret Cassiodorus ab incarnatione, nos vero a natali Domini, unus idemque annus Domini est, cum novem tantum menses intercedant ab incarnationis tempore usque ad natalem ipsius diem, etc. Verum si a mense Septembri more majorum numerare cæperis indictiones, tunc fiet ut non eadem sit indictio anni ab incarnatione numerati et ejus qui exorditur a sequenti natali Domini. Sæpe enim opus erit ut unius numero crescat annus a natali Domini notatus. Sicque hic ipse annus Domini quingentesimus sexagesimus secundus, sub consulatu Basilii vicies semel, indictionis decimæ ab incarnatione Domini, idem sit indictionis undecimæ a natalis tempore. Quamobrem cum hoc anno (Christi 562) indictio decima a Cassiodoro ponatur, undecima ponenda a nobis esset, ipsa incipiente a mense Septembri ejusdem anni quingentesimi secundi incarnationis Domini, qui deducitur usque ad vicesimam quintam mensis Martii anni hujus, a quo tempore postea sexagesimus tertius incipit numerari. Hæc ille perplexa sane ac prorsus inextricabilia. Qui annos Christi ab incarnatione putare instituunt, ii numerandi ab eo anno sumunt exordium qui æræ Christianæ primus est et cyclo notatur solis 9, lunæ 2, indictione 4. Ita enim Cassiodorus ad annos ab incarnatione jubet addere 5, ut indictio cujusvis anni reperiatur. Igitur annus primus incarnationis notandus est indictione quarta, qua et æræ Christianæ primus signatur annus. Quod insuper ex decemnovennali cyclo et Dominica paschalis die illius anni probatur, quam in exemplum methodi suæ idem Cassiodorus affert; qui est annus Christi 562. Hunc enim annum duodecimum numerat cycli decemnovennalis, quo Pascha incidisse scribit in diem nonum Aprilis. Quæ omnes notæ confluunt in annum Christi 562, qui cyclum solis habuit 11, lunæ 12, indictionem 10. Littera Dominicalis A, neomenia paschalis Martii 22, quarta decima, Aprilis 4, feria tertia. Ergo Aprilis nono Dominica paschalis fuit.
Igitur si annus æræ Christianæ quingentesimus sexagesimus secundus, præditus fuit cyclo solis 11, lunæ 12, indictionis 10, et primus annorum Christi notatur cyclo solis decimo, lunæ secundo, indictionis quarto, et qui hunc proxime præcessit, cyclos habuit solis nonum, lunæ primum, indictionis tertium.
Cum autem veteres computistæ annos Christi ab incarnatione numerarent, eamque conferrent in primum annum æræ Christianæ, iidem natalem Christi post menses exactos novem imputabant eidem anno desinenti, Decembris vicesimo quinto; ut incarnatio in eumdem cum natali Julianum annum caderet. At postea natalis Christi translatus est in annum antecedentem, qui proxime Christianam præcessit æram, ita ut anni Christi ab natali proficisci cæperint, quia primus octavo die post natalem iniit.
Jam vero quod ad indictionem spectat, ea ex Orientalium instituto ab Septembri mense cæpit exordium; et qui hoc secuti sunt, quatuor ante mensibus indictionem putare cæperunt quam qui ab Kalendis Januariis eam anspicati sunt: nunquam autem ab Septembri inegnites illum elegere Septembrem, qui nonus esset ab Kalendis Januariis, unde aliorum indictio processit. De quo vide quæ in undecimo libro de Doctrina temporum, c. 40, dixi.
Quamobrem omnes illi qui a Septembri indictiones numerant, Christum ex vulgari computo incarnatum esse censent indictione tertia, natum vero indictione quarta. At veteres computistæ, qui anno primo æræ hodiernæ Christi incarnationem ac natalem pariter affigunt, incarnationi quartam indictionem assignant, natali quintam. Quod si ab Januario vel ab octavo Kal. Apriles indictionis initium repetant, incarnatum natumque dient vel indictione tertia, anno illo qui æræ Christianæ primum annum proxime præcessit, vel quarta, si in primum ipsum æræ Christianæ utrumque conjiciant.
Ex his evidens est non recte illud usurpari, nos, qui ab natali numeramus annos Christi, in eumdem cum Cassiodoro qui ab incarnatione putat annum concurrere, si quidem Cassiodorus incarnationem Christi statuit in anno primo æræ Christianæ, indictione quarta ineunt, si ab octavo Kal. Aprilis computare indictiones instituit, nos autem in anno antecedente indictione labente tertia, si indictionum epocham defigimus in Kalendis Januariis aut in Martii die vicesima quinta.