Patrologia Graeca 100
995-996
TOY EN AΓΙΟΙΣ ΝΙΚΗΦΟΡΟΥ
ΑΡΧΙΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΥΠΟΑΕΩΣ ΚΑΙ ΟΜΟΛΟΓΗΤΟΥ
ΧΡΟΝΟΓΡΑΦΙΑ ΣΥΝΤΟΜΟΣ.
— SANCTI NICEPHORI
CONSTANTINOPOLITANI ARCHIEPISCOPI ET CONFESSORIS
CHRONOGRAPHIA BREVIS.
CAROLUS AUG. CREDNER THEOL. ET PHIL. DOCTOR.
(Gissæ, typis Geo. Frid. Heyeri. MDCCCXXII.)
— MONITUM.
Cum ante aliquod temporis spatium in perscrutandis Epiphanii scriptis versarer, aliquoties de lectionibus quibusdam, quas libri typis impressi exhibent, dubitationes mihi injectæ sunt. Epiphanii itaque codicem eximium, anno 1304 p. Chr. n. scriptum, consului, qui aliis rarioribus cum libris in bibliotheca Academiæ Ienensis asservatur. Una cum hoc codice in manus incidit meas Nicepho.i Chronologia brevis, quæ nitide, sed a recentiore manu scripta, in fine ejuadem codicis legitur. Inest rebus novis atque inopinatis, nescio quid quod homines alliciat atque curiosiores reddat. Hinc et ipse cognoscendi studio accensus Nicephori editionem novissimam cum codice Ienensi contuli, quem mox multo et pleniorem et præstantiorem cognovi. Sæpenumero cum animadverterem codicem Ienensem comitem sibi habere versionem Nicephori Latinam, a Camerario confectam, hanc ipsam admotam accuratius inspexi; quo facto Camerarii versioni codicem Ienensem fuisse pro fundo mox pro certo habui. Ita enim interpres ipse, in procemio libri cui titulus : Chronologia secundum Græcorum rationem temporibus expositis, auctore Nicephoro archiepiscopo Constantinopolis, conversa in sermonem Latinum de Græco, et explicata a Joachimo Camerario Pabepergensi, nuncque primum edita. Addita est, etc. Basileæ per Joannem Oporinum (in fine : Anno salutis humanæ MDLXI, mense Januario), p. 17 : « Incidi in χρονολογίαν, cui præscriptum esset auctoris nomen Nicephori episcopi Constantinopolis, exaratam illam quidem in paucis chartis, quæ essent concinnatæ cum opere Epiphanii, de quo eximius Theologus Joannes Langus typographis, ut exprimeretur illud, benigne accommodavit. Cum autem hoc, pro veteri necessitudine nostra, tunc quoque perquam familiariter uti concederetur, viro non modo dignitate et doctrina, sed humanitate etiam præstante, sumpsinus ab ipso et hunc librum, et alios complures, quorum lectione recreamur in illo nostro satis negotioso et minime quieto otio : et eam, quam dixi χρονολογίαν, cum describere etiam cœpissem Latina oratione vertendo, deprehendi multa et auctoris et librarii errata. Perrexi tamen, ut cœperam. Et postea multis de causis faciendum esse duxi, ut hæc ipsa, neque correcta satis neque explicata diserte, exemplis tamen compluribus expressa, emittenda curarem. » Acquisiverat postea sibi eundem codicem, nescio qua via, Jo. Audr. Bose, professor Ienensis, qui in epistola anno 1635 ad V. D. Thomam Reinesium data, de eo hæc disseruit (1) : « Paucos ante dies in manus meas venit cum Epiphanio ms. Nicephori Chronologia, a Scaligeriana editione haud parum discrepans, cum aliis, tum præsertim numeris annorum. Suppleri hinc et lacunæ possunt, quæ apud Scaligerum habentur. Est autem is codex, quo Melanchthon et Camerarius beneficio Joannis Langii usi sunt : cujus et nomen præscriptum habet. » Qui quidem codex, Epiphanii opera non omnia, sed posteriorem tantum scriptorum genuinorum partem continens, postea una cum libris Buderi, in bibliothecam Academicam delatus est.
(1) Thomæ Reinesii et Jo. Audr. Bosii, virorum celeberrimorum Epistolæ mutuæ, etc., publicæ luci dat Jo. Audr. Schmidens. Ienæ, 1700, p. 341 s.