Patrologia Graeca 100
1275-1276
gnitione necem sui studiosi amatoris, quasi nuper A sanguine madentis, revolvebat, intusque circumferebat; ut hæc stola ejus confessionis non solum indelebilem ferret Christi notam purpurei sanguinis alte jam imbibiti, sed etiam virginalis eloquentiæ thesauros (3) advenientibus posteris elegantes ejusmodi colores una cum non deficiente verborum scaturigine impartiret.
4. Hæc itaque vere bona, quippe Dei pars exsistens, eidem sponso suo, et rursus nobis boni communione, qua nominis sui vim significationemque refert, Agatha (4), ab ipso bonitatis fonte Deo concessa, donoque data. Quid autem magis beneficum, quam summum bonum? et quid magis celebrandum laudum præconiis quispiam inveniat, quam Agathan? Agatha, cujus bonitas ad nomen, ad ipsam que rem quadrat; Agatha, quæ rebus præclare gestis bonum nomen præ se fert, et in ipso nomine præclare abs se gesta demonstrat; Agatha, quæ vel suo nomine allicit, ut ad sese omnes maximopere occurrant: quæ etiam suo exemplo doeet, ut ad verum bonum, qui solus Deus est, omnes sinemora secum contendant. Agatha, quæ signum erexit, quid de se decretum fuerat, ut fieret, atque in lucem edita, quod per gratiam decretum erat, peregit; Agatha, per vaticinium parentibus (5) præbuntiata, atque a Deo ab æterno præcognita. Agatha, quæ etiam illus non refellit, qui hoc ei nomen imposuere: et invocatibus nomen hoc præsto est, facileque respondet.
5. Etenim Deo singuli manifesti sunt, ut loquitur sacra Scriptura: Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus, ad quem sermo noster collimat ; verum omnia prædefinita sunt a cognoscente: ipsa etenim præcognitio procreatoris Dei circa res singulas cognitionem, quod quidem et rationem habet divini consilii, et concursus, et præterea modum liberæ voluntatis eorum, qui divino solum beneplacito procreati, libere in opus prodeunt. Prædestinatio vero, extremum eorum lapsum non permittit, sed confert ad eum, qui prædestinatur, bonam et propensam voluntatem opificis Dei cum libero humano arbitrio: et ut omni ratione beatissima inter omnes, et sanctissima Domina nostra regina Virgo Deique parents, a divino Verbo, quod in ea habitavit, eamque effuxit, ex omnibus gentibus delecta fuit; ita etiam hæc ejusdem Deiparæ filia et ancilla (quæ nunc faustis acclamationibus decoratur a nobis, quæque nostra præconia, nostrasque gratiarum actiones Deo per Virginem Deiparam offert) prædestinata fuerat ut martyr esset et electa, et per divi-
num liberumque propositum præparata, quemadmodum Virgo nostra Domina habitaculum Dei effecta fuit. Ab hac enim ipsa et unica Domina et virginum Matre Deipara, et Matre Virgine hæc discipula et ancilla (ut ita dicam) Deiparæ filia, Domino suo et Deo, et rerum omnium Opifici sese sponsam tradere didicit.
6. Agatha igitur revera bona, et jure optimo Deo gratissima amica, hæc pertulit quidem ut mulier esset, et ad liberorum procreationem non inepta; verum ut virginitatem suam custodiret, et summis votis exoptavit, et omnino decrevit. Cum igitur audiret scriptum quoddam Decii imperatoris per totam Romanam ditionem passim vulgari, illud Agatha derisit: cumque velut ostium ventis perflantibus humani consensus obserasset, ipsi naturæ postes opposuit; et interminatam propensionem animæ, et corpus; velut in medio templi Hierosolymitani velam cordatæ mentis interjecit, quod consensum arceret; ipsaque mentis contemplatione Seraphicis adjuncta spiritibus; ter sanctum sui numen solum ad misericordiam impetrandam supplicabat hojuscemodi usurpans verba liberæ Ingenuæque gratiarum actionis apud Deum. Tu quidem, o Domine, jampridem hostem corporis mei causa bellum inferentem, et velut equum ipsa corporis membra adhibentem, atque utentem ipsa natura contra naturam, dignatus es me ut subjugarim et conculcarim; tu item etiam nunc, o amator hominum, qui indeficientem meum erga te amorem probe nosti, sis mihi in hoc certamine opitulator; et qui ex intimis erumpit præcordiis, fontem excipe lacrymarum, ac tribue de ipso hoste nihil gloriosam victoriam, o animarum humanique generis amator; qui etiam, quod propria manu victoriosissimum certamen cum nostro eodem hoste initisti, nobis ascribere ac tribuere benignissime es dignatus: quam etiam ob causam, o peccati expers Domine, de nostra sumptam pro nobis carnem induisti.
7. Hla vero hæc Christum precabatur, non ut certamen evitaret, sed ut vires sibi sufficerentur ad martyrium. Exaudierat enim Agatha nulierculamquamdam pessimis artibus deditam cum Quintiano de se communicantem, et ideire perquam paratissima prono in terram procidit vultu, odioque contra persecutorem, contraque ipsum peccatum, ardenti etiam amoris erga Deum excitato desiderio, ad intactos Domini pedes advolvitur, sicut ad ejusvestis laciniam illa olim hæmorrhoissa : et profluvium quidem non inhibuit (hoc enim non patiebatur; potius vero (sicut Joannes virgo fluentum theo-
Hebr. iv. 13. Matth. ix. 20.
(3) De sanctæ Agathæ eloquentia illud exstat in Menæis elogium: Diffusa est gratia in labiis tuis, o Martyr a bonitate nomen indepta. Diserte enim coafutasti aperte impudentem, eloquio divinitas tradito locupletata.
(4) 'Αγαθός; quippe bonum significat, ἀγαθὴ bonam.
(5) Inueges negat hinc sequi, parentes sanctæ Agathæ fuisse christianos; præterquam quod identidem orationem hanc, principio excepto, proclamet Methodii non esse, sed moderni cujuspiam scriptoris, nec dignam fide. Præfertipse vaticinium, quod suora ex codice Panormitano relatum est § 8, n. 56.