Patrologia Graeca 100
1277-1278
logiæ ex accubitu super Domini immaculatum peccatus ¶ illa lacrymarum rivos, quo uberius dimanarent, accepit. Surgit igitur post precum satietatem, perinde ac si accepisset divini auxilii tesseram, corde quidem, certaque spe sibi victoriam per fidem pollicetur; ideoque sic loquitur: Ecce jam Christi virtute hostilis potentia in favillam redacta, conculcata, et exstincta est a mea pudicitia: quod reliquum est, confidens alacri animo ad stadium procurram.
8. Itaque summa mentis constantia ad tyrannum pergit inter lictores lætabunda, cum de sui generis nobilitate, magnisque et multis rerum fortunis nibil plane meminisset, ac ne verbo quidem, quod ad res suas pertineret, prolato, sed simplici expeditoque gressu præcurrebat eos, qui eam ducebant: ita ut hos quidem trahi potius ab Agatha, quam Agatham ab ipsis trahi viderent spectatores, qui vel ipsa oculorum acie illius celeritatem prosequi nequirent. Atque hi, qui virginalis animi promptitudine erudiri, et ad prudentem audaciam incitari debuissent ad mortem pro virtute oppetendant, tamen e contrario, per innatam inconstantiam, cervorum instar cordis trepidationem penitus impressam foventes, veloci reversione beatam virginem miseri reliquerunt. At illa dum incederet, lacrymas uberium profundens, ita secum ad præces conversa loquebatur, seseque ad majorem constantiam inflammabat: Primum quidem pro virginali pudicitia propter Christum sponsum meum decertavi, delicias ut rem abominaudam abominata, ut ne de improviso per illecebras expugnarer. Agesis etiam nunc, adesto alacritati animi mei, o dulcissime mi canditate, qui solus efficis et potes omnia: ostende meam hanc humilem mentem cunctis rebus terribilibus sublimiorem; ita ut etiam animo eas pro nihilo ducam, neque quidquam existimem instar levis cantilenæ ac strepitus, etiamsi decies mille sint, qui necem mihi intentent.
9. Sub hæc quasi vero oculis inspiceret (mente enim certe intuebatur) hostem suum, eidem tanquam præsenti exprobravit: Non vides, inquiens, meum studium, o veritatis hostis, quique ab ea alienus es, ad quod contemplandum universa angelorum ac justorum occurrit multitudo exsultantium, D
¶ Joan. xiii, 23. ¶ Psal. xv, 8.
(6) Videntur Panormitani asserere, migrasse primum Agatham, adhuc infantulam, cum parentibus Panormo Catanam; ibique adolevisse: (unde alioquin Catanensibus ita fuisset nota, ut apud Quintianum ejus nobilitatem ac pulchritudinem deprædicarent?) ac deinde Panormum ad lares paternos reversam.
(7) Nusquam in Actis Latinis, ut diximus, mentio expressa fit fugæ: neque ad nuptias expetita dicitur a Quintiano, qui uxorem habebat, sed potius ad stuprum, ut qui erat de genere ignobili natus, per hoc personaret ad aures vulgi, quod tantus esset ac talis, qui posset etiam spectabilium esse. ¶ Exstant passim apud seri-
A et, ut decet, collætantium? Me autem ipsam interim non animadvertis, o veterator, sub amatoris mei umbra dormientem, et sub certamtinis præmiorumque arbitro Christo viriliter decertantem, ideoque quæ Magister meus docuit exercentem, et pro viribus expleturam reipsa sperantem. Providebam enim Dominum meum in conspectu meo semper, quoniam a destria mihi est ne commovear?
10. Talia dicentis contigit ut in ipsa cursus celeritate calceamenti corrigiæ solveretur. Sedulitatem autem etiam cum illam colligare vellet, maxime ostendit masculinam, et conversa, et comitantium omnino neminem intuita, preces quidem fudit opitulanti Deo: Domine omnipotens, qui non deseris te amantes, et in te spes suas collocantes, esto adjutor meus in altero certamine, quod mihi parari jam video, et ad quod accingor, gratia tua opitulante: hisce autem, qui me tantisper exceperunt, dum hic licuit quiete agere, meque continere longe a patria (6) ac paterna domo ut ne auribus quidem acciperem nuptialia Quintiani nuntia, condignam vicem reddas, et effice ut sermones mei, quos privatim de te habui, vero Deo, deque unigenito Filio tuo, et de castitate, et de judicio, in eorum cordibus perseverent. Sed quoniam vereor ne eorum memoria diffuat (ecce enim me occulte reliquerunt omnes), ostende, quæso, his urbis incolis magnum aliquod miraculum. Et cum hæc virgo fuisset precata, illico sterilis olea exorta est, quæ publica ignominia notabat eos, qui per speciem honoris eam deduxerant, timideque aufugerant.
11. Strenua autem virgo ex eo miraculo magis animata (quippe jam senserat exauditis precibus divinum sibi adesse Numen, ejusque augelos qui se tuerentur ab lictorum injuriis) corde intrepido se in viam dedit. Ubi vero Catanam appropinquabat, magnus civium suorum numerus illi obviam prodiit; et mulieres quidem aliquot ejus vicem dolebant, aliquot etiam, quibus Christianum pectus magis sapiebat, inter se tacitis haudidus constantiam virginis extollebant, quod impias (7) proconsulis oblatas nuptias ne auditu quidem dignata esset; ideoque solum vertere sapienter decrevisset. Matronæ vero primariæ civitatis, quibus propter
D nobilitatis, opum ac divitiarum famam, locus da-
ptores exempla importunissimæ libidinis prætorum Romanorum in provincialium filias ac conjuges. Lege qui ea requiris, apud Ciceronem quæ C. Verres Prætor in eadem Sicilia gesserit, et act. 5, quæ antea Lampsaci, Sanctorius existimat Quintianum sibi jungere matrimonio Agatham voluisse. Qui igitur potuit prudentissima virgo qu. i. n. 5, optare, ut talis esset uxor Quintiani qualis dea sua Venus, si sciebat eum uxore carere, seque ad legitimum conjugium expeti? Quod votum Virginis ita idem Sanctorius exponit: Rogabo Jegum Christum Dominum meum, ut uxor tua (si thoro fortasse es all gatus) talis moribus et gloria evadat qualis amorum regina Venus. »