Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1279-1280

tus fuerat a satellitibus, ad Agatham salutandam A Hierosolymitano templo usus, laudes Deo fundebat ac preces; quibus a Deo auditis, ex ore piscis vivus ejectus in terram publice concionabundus magnæ civitatis saluti consuluit. Tu vero, Agatha, vere illi virgo bona, bona quippe quibus tuam in maximis ærumnis constantiam intrenuibus, atque admirantibus specimen christianarum virtutum dedisti; ita ut neque divitiarum pollicitationibus, neque propositis deliciarum oblectamentis, neque adeo tormentorum minis ac periculis, neque vero imperatoris Decii decreto de subeundis ultimis cruciatibus, dimoveri potueris a proposito servandæ virginitatis, fideique Christianæ professione. Eras quippe quasi firmus in pelago scopulus, qui ventorum flatus, ingruentique pluviarum lapsus, frementium undarum impetus contenunt potius quam timet, distringitque fortius, quam illis cedit.

12. Præses vero, ubi accepit Agatham ad urbem adventare, ut aliquantisper turbatam civitatem, ac B præsertim animos consanguineorum mulceret, in Aphrodisiæ nobilis feninæ, sed famosæ, domum divertere illam, atque honorificentissime excipi jubet, cavens ne aliquem ex propinquis ejus illuc introduci pateretur. Quæ tibi mens animi tunc inerat, Virgo integerrima, cum te inclusam spectabas in illo Aphrodisiæ, novenque nuliercularum matriper quam similium, prostibulo potius, quam nobilium honesta domo? Quidnam animo virginali meditabaris in sordido illo infamium Sirenum cœnoso lupanari verius, quam remoto, dignoque virginum gynæceo? Non vereor, ne non tu honestas aures profanis illarum incantamentis obturaveris, sed scire sane gestio, si fas esset, in quasnam rerum divinarum meditationes ipsos triginta dies noctesque sanctissimam mentem tuam defixeris. Sed quoniam hæc, quibus nihil arcanius esse debet, nos mortales de te in cœlo degente audire non licet, liceat mihi certe nunc, sanctis viris qui in hujusmodi calamitates inciderunt, te comparare.

13. Quid etenim te Virginem sanctissimam Davidi quam simillimam judicem, qui Saulis regis furorem declinans in ferarum speluncis latitabat quidem, sed ibidem cum Deo colloquens, sicut in augusto et religioso templo ante divinam aram prostratus sibi esse videbatur; ubi preces lacrymasque fundebat, ubi divinum implorabat auxilium, ubi se ac vitam suam pro victima Deo offerebat. Tu vero in Aphrodisiæ... hæc aliaque multo majori cum ardore Christo obtulisti, qui te a tuis desideriis non fraudavit. Quin etiam ibidem mancipata, virum illum desideriorum Danielem imitabaris, qui in fetido leonum lacu odoriferum orationis thymiama summo Numini incendebat; meruitque tandem septimo die a jejunis septem leonum faucibus incolunis evadere. Tu vero cum ipsos triginta dies, virgo purissima, adversus decem leænas in domestico lacu in servanda Deo virginitate decertasses, multo integrior evadere meruisti. Neque obliviscebaris Jonæ qui in abyssum dejectus, ipso piscis ventre tanquam

A Hierosolymitano templo usus, laudes Deo fundebat ac preces; quibus a Deo auditis, ex ore piscis vivus ejectus in terram publice concionabundus magnæ civitatis saluti consuluit. Tu vero, Agatha, vere illi virgo bona, bona quippe quibus tuam in maximis ærumnis constantiam intrenuibus, atque admirantibus specimen christianarum virtutum dedisti; ita ut neque divitiarum pollicitationibus, neque propositis deliciarum oblectamentis, neque adeo tormentorum minis ac periculis, neque vero imperatoris Decii decreto de subeundis ultimis cruciatibus, dimoveri potueris a proposito servandæ virginitatis, fideique Christianæ professione. Eras quippe quasi firmus in pelago scopulus, qui ventorum flatus, ingruentique pluviarum lapsus, frementium undarum impetus contenunt potius quam timet, distringitque fortius, quam illis cedit.

14. Quas quidem Agathæ virtutes cum esset admirata omnis illa nuliercularum colluvies, ad Quintianum pergit Aphrodisiæ, nuntiatque sese ac flias operam perdidisse; faciliusque Ætnea saxa in ceram converti, quæm Agathæ eor in obstinatione conservandæ Christo virginitatis obduratum emolhri aliquantulum posse. Tum ille ad suum citari virginem tribunal jubet; qui renascentes pristinæ cupiditatis iræque flammas cum diu per astum suppressisset, Ætnea similis, quem non semper ignem ab horrendis faucibus ejaculari ferunt, sed quibusdam interjectis temporum intervallis ebullientes intus flammas ubi continuit, protinus majores evomit ignitos fluvios, globosque ejaculatur. Et, Scio equidem, inquit, te ex nobili opulentque genere ortam esse; tuique sanguinis splendorem cognati tui, quorum opera in magnis imperii rebus non semel usus sum, testantur: quid igitur causæ est, ut posthabitis nostris diis humilem Christianorum vitam ancillarum in morem, in obscuro agas? Et illa: Recte me ancillam autumas; sum enim Christi Dei mei ancilla, cui omnes creatæ res, velint nolint, famulantur. Verum hæc conditio non ingenitam familiæ meæ nobilitatem obscurat, sed illustrat magis: neque ego me nobilem atque ingenuam prædicarem, si non unico veroque Deo, ejusque unigenito Filio, caste pieque servirem; sed vitiis ac voluptatibus vitæ, diisque vestris, non vere diis, essem obnoxia.

15. Hæc satis intrepide apud præsidem Agathæ alloquenti, protinus satelles manu sacrilega in faciem colaphum impingit, ut virgo Christi vere bona discipula boni Magistri, similibus initiis martyrium imitaretur, sponsoque suo sponsa (8) similis appareret. O quam belle purpurissatas tunc dilecta virgo genas dilecto suo ostentabat! quam pie virginali rubore ac decoro livore ornatum vultum in cœlum extollebat, óculosque lacrymis cruoreque respersos ad Christum dirigebat, ut iisdem ipsis propter ejus

(8) Cui nimirum apud Annam Pontificem cuius xxiii, 22.

assistens ministrorum dedit alapam, Joan.