Patrologia Graeca 100
1281-1282
amorem vulneratis divinum pectus vulneraret, Sponsique cor transfixum ad majorem sui amorem illiceret atque inflammaret.
16. Post igitur multiplices intentatas Agathæ minas, ad tenebrosum detrudi carcerem eam jubet Quintianus. Pergebat vero illa magno animi gaudio, vultusque lætitia; et quasi ad nuptiale epulum invitata, ad ergastulum humi depressum maturabat. Quo dam illam satellites magno impetu detrudere conabantur, divinitus factum est, ut durus lapis virginis pedibus quasi venerabundus cederet, ac immobilem servaret Agatham: cujus vestigia ibidem impressa magna cum religionis observantia omnes mortales venerantur; ut per hoc etiam miraculum Christus sibi (9) in cœlum hilariter ascendenti, ac a terris triumphanti, Agatham similem declararet, etiamsi in carcerem illa descenderet: quippe quæ illuc gloriose incedendo, de Aphrodisia devicta lætissimum triumphum angelis et hominibus agere videbatur.
17. Virgo igitur volens ac lubens in carcerem hecluditur: ubi noctem insomnem agens, divinarum rerum contemplationi cum lacrymis operam navat; utque sibi cœlestes in agone cruciatuum vires Christus sufficiat, precatur. Vix illuxerat, cum iterum ad tribunal Quintiani virgo sistitur: ubi eam audacter pro Christi fide ac virginitate tuenda se mori mulle professa esset, continuo manibus pedibusque colligatis, in præparato distenditur equuleo: expediuntur faces, flagellis virginale corpus obtunditur; deinde ferreis ungulis ac fidiculis latera sulcantur: tum candentibus aduruntur laminis; denum vix enatæ torquentur mammæ, et crudeliter denticulatis forcipibus discerpuntur: in quo cruciata magnanima virgo insolentem sævitiam exprobrat Quintiano: Enimvero, inquiens, impius et crucielis es, naturæ hostis humanæ; quippe non erubeæcis manillas sæviter amputari in virgine, quas infans blande in matre sexisti. Sed quanquam hasce caducas præcidisti, haudquaquam alteras, quas reconditas in anima, ab infantia Christo meo consecratas servo, poteris avellere.
18. Excanduit Quintianus, ubi non adhuc consternatæ puellæ intrepidas voces ex virili pectore prodeuntes accepit. Et ne se victum fateretur, Agatham in carcerem reduci jubet, custodibusque edicit, ut continenter vigileat, ne quis e propinquis chirurgum subuittat, neu cibum potumque elanculum audeat ministrare. Ibi virgo inclusa, sacris intenta precibus, hujuscemodi verbis Christum alloquebatur: O qui vere Sponsus sanguinum jure nunc dici potes, gratias tibi ago immortales, quod per potentiam tuam me superiorem termentis effecisti. Suscipe, quæso, hosce pectoris cruciatus in
Exod. iv. 25. Cant. i. 15. Exod. iii. 2.
(9) Cujus quippe ultima vestigia humo impressa in monte Oliveti hodieque monstrantur, ut pluribus Patrum ac Historicorum testimoniis confirmat
A laudem et honorem nominis tui, et in gloriam Ecclesiæ tuæ. Et ecce sub mediæ noctis silentium, inter illas obscuri carceris tenebras, veneranda specie quidam senex (quem puer præibat, facemque præferebat) illeque se chirurgiam callere affirmabat, ac pollicebatur avulsas manillas curari posse. Tum illa: Medicamenta equidem, venerande senex, corpori meo nunquam exhibui; sed habeo Dominum meum Jesum Christum, qui unico nutu, si voluerit, me curabit. Et ego, inquit senex, apostolos ejus sum; et in nomine ejus veni ut curata sis.
19. Sed quid ego in hoc ergastulo moram traho? Jamdiu illud Catanense theatrum suis elatis flammis me, vosque omnes advocat, animisque præsentibus spectaculo ibidem exhibendo nos astare jubet, ubi super flammantes carbones, ignitaque testarum fragmenta tenerrimum virginis corpus collocatur. Atque nunc hæc lectuli species illa mihi videtur esse, quam Sponsus describens a floribus commendavit, cui nec purpuræ rosæ desunt candentis ignis, nec lilia corporis virginalis. Complectantur igitur ignes rosei, atque lambant potius, quam adurant lilium virginale; complectantur, inquam, neque spinis suis dilacerent: ardeat, ut lubet, ignis in spinis, sicut in rubo Mosaico; et si comburere amat, suas comburat spinas, sed lilio parcat candidissimæ virginitatis. Jacet enim Agatha, ac vallatur flammis, sicut spinis lilium. Meretur hujus præmii prærogativam votum virginitatis, ab infantia Deo nuncupatum, et illibato candore servatum.
20. Vix igitur Agathæ ignes tetigerat, cum ecce patria tellus, illiæ suæ vicem miserata, funditus contremuit; et quasi materno sensu prædita esset, apertis non uno in loco faucibus, ore multiplici exclamabat, clareque testabatur, quam vehementer doleret, quamque juste indignum crudeleque illud spectaculum detestaretur; in eam plane rationem, qua rerum omnium conditore Deo in crucem acto, universum contremuit terræ elementum, immane Judærum scelus, impiumque nefas ferre non valens. Liceret fortasse affirmare Catanensem tellurem id temporis quasi ludibundam exsultasse, choreasque duxisse, quod in lectulo illo ignito quasi in geniali thalamo, fliam suam Agatham jam Christi sponsam videret collocatam, speraus de sanguine fliæ martyrio fortiter consummato, uberrimam nepotum segetem ad evangelicam lucem nascituram. Vere etenim ille invitus fatebatur, sanguinem martyrum esse senen Christianorum. Sed multo certius equidem censeo, eamdem terræ concussionem non ab aere in ejus visceribus violenter concluso, neque aquis ab iisdem præcordiis perrumpentibus fuisse factam, sed vero ab angelis de cœlo descendentibus, quibus familiare est terram qua-
Baronius t. I Annal. ad an. Chr. 54, nu. 252. seqq. et passim alii Scriptores.