Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1283-1284

tere, suoque adventu impios a malis faciendis absterrere, pias vero mentes in studiosis actionibus confirmare. Id quod evenisse legimus ad Christi sepulcrum paulo postquam ille redivivus ab inferis triumphavit : ad quod descendente angelo magnus terræ factus est motus; qui ubi sepulcrum reclusit, milites quidem illud custodientes metu exanimatos in fugam convertit, a piis vero mulieribus omnem timorem excussit.

21. Opem igitur Agathæ in incendiis jacenti ecquis dubitet angelos attulisse, roreque cœlesti eos ignes flammasque aspersisse? Nonne hæc nostra virgo, divinitus illustrata, roris hujus salutarem pluviam sibi spoponderat, cum Quintianum alloquebatur? Si ignem, inquiens, corpori meo adhileas, rorem mihi salutiferum de cœlo angeli ministrabunt. An vero angeli, ipseque angelorum rex Christus frustra haberet Agathæ spes in se collocatas, ita ut Virginis verba inania, infirmaque censeret Quintianus? An hujus Virginis animus, qui semper a lethalibus libidinis ignibus abhorruerat, eosque omnino exstinguendos curaverat, penitusque Deo fixus inhæserat, nunc suum corporis organum, quod pro servandæ virginitatis fide super ignitos carbones, acutasque testas flammantes injici pertulerat, ab iisdem vel mediocrem injuriam præter conceptam spem perpeti spectaret? An etiam ille Filius hominis, cujus gloria est quasi Unigeniti Dei, qui voluit quartus interesse cum tribus pueris in fornace Babylonica, adeo ut nihil eos ignis læserit? , ille in igneo lectulo propter se jacentem Agatham, sibique desponsam, quippe quæ ab infantia sibi adhæserat, eratque secum facta unus spiritus, dimitteret amburendam? Adfuit, adfuit Agathæ sponsæ Sponsus, qui per angelos suos spiritus factos et terram fecit tremere, productis ventis de arcano suorum thesaurorum; fecitque incendium illud Agathæ substratum quasi auram roris flantem, ita ut neque virginale corpus tangere, neque ejus animum contristare, neque molestiæ quidquam inferre auderet ignis. Adfuit, inquam, Christus, secumque nobile angelorum agnem, tam nobili spectaculo, dignoque quod cœlestibus oculis cerneretur, adeo ut jure optimo Agatha clamare potuerit: Vidisti, Domine, et spectasti agonem meum, quomodo pugnavi in stadio, et quia volui fidem virginitatis custodire, jussa sum non solum suspendi in equuleo, et in mamillis totoque corpore excarnificari, sed etiam in igne collocari: sed tui divini amoris fervor mihi vires sufficit, o hone Sponse, fulcitque hisce flammis, velut rosarum floribus? , stipatque odorifero carbonum quasi pomorum et aromatum suffit; ita ut carnificum tormenta hæc crudelia, et hosce ignitos carbones bilariter sustineam, amanterque complectar, non tanquam ignes cruciantes, sed tanquam vernos flores, et purpureas coronas mihi adblaudientes;

A iisdemque quasi pretiosis pyropis concinnari patiar et gaudeam, pretiosos torques ac monilia, omnem mundum nuptialem, ac vestem martyrii, ut hisce decorata ornamentis ad cœlestes thalamos admittat.

22. Inter hæc Quintianus terræ motu, duorumque nece amicorum ante ejus oculos oppressorum ruinis parietum, pavefactus, maximeque populi tumultu conturbatus, obortoque clamore Catanensium virginem incolumem servare volentium, exanimatus, illico Agatham in carcerem reduci jubet: quæ civium cœlestium exercitu populique turmis stipata, de jan superato Quintiano, ac tormentis omnibus triumphum agitans, in venerandum ingreditur carceremne dicam, an regium palatium, an vero potius cœlestis templi sacrosanctum vestibulum? ubi virgo stans oculis in cœlum sublatis, passisque in crucis speciem brachiis virginalibus, orans in hæc verba linguam solvit: Domine Jesu Christe, magister bone, gratias tibi ago qui me hoc honore dignatus ea, ut decertarem pro nomine tuo; qui abstulisti a me mortalis vitæ amorem, mihique cœlestes vires sufficisti, ut tormenta perferrem; tu, idem Domine Deus, exaudi preces meas, et dignare ancillam tuam, ut hanc terram dimittat, utque ornata purpureo triumphalis martyrii peplo, flammeoque virginali contecta, ad immarcescibilem æternæ gloriæ coronan feliciter perveniat. Hisce peractis precibus, illico immaculatum Deo tradidit spiritum.

23. Quod thi populus carcerem circumstans cognovit, magno cum pietatis studio ac reverentia, corpus generosæ martyris in monumento honorifice composuit. An vero Sponsus Agathæ Christus, qui gloriosus est et mirabilis in sanctis martyribus suis, hanc amabilem ejus sponsam, et martyrum Sicularum eximiam reginam, quam etiam in terris viventem miraculis cohonestaverat, mox in cœlo secum triumphantem non redderet longe clariorem? Et cujus virginis linguam testem suæ divinitatis disertam Christus fecerat, secumque castum amorem, ac nuptialem fidem jusserat publice profiteri, mox æidem corpus iis de causis cruciatum quiescere in obscuro marmore pateretur inglorium? Fecit utique, fecit dignissimæ hujus Sponsæ suæ Christus sepulcrum gloriosum, non per unum aut duos angelos cœlitus missos paucis mulieribus conspicuos, sicuti suam speluncam, ubi extra Hierosolymam ipse Sponsus jacuerat; sed per centum spiritus cœlestes humanam decore juventutis formam indutos; qui dum virginale corpus a Christianis civibus decore collocatur, conspicui omnibus, cœlestem melodiam decantarunt. Quidam vero inter eos longe pulcherrimus adolescens ad sepulcrum nondum opertum accessit, cœloque delatam marmoream tabellam ad Virginis caput apposuit, in qua ejus encomia erant breviter exarata: Mens

Math. xxviii, 2. Dan. iii, 92. Cant. ii, 5.