Patrologia Graeca 100
1285-1286
sancta spontanea, honor Deo, et patriæ liberatio. B cœlo terraque fiebat gloriosus, animadvertens no-
24. Quid hoc unum meum os, meaque mortalis lingua audet amplius laudes Agathæ celebrare, quas non centum angelorum ora, non totidem cœlestes linguæ verbis voluntibus attingere valuerunt?
Sed illas ipsas magno silentio cœlestibus digitis ille cæteris major angelus, virginis nuper custos, dictante descripsit Deo; admiratusque angelicas ac prope divinas virtutes, protinus inde discessit. Certe ut ipse quoque præsens esset, fleretque particeps in deliciis cœlestibus, quibus civitas omnis cœlestis perfundebatur ad triumphum martyris omnium magnanimæ, suoque jure esset paranymphus ad ingressum pulcherrimæ Christi sponsæ in thalamum sibi a Matre virginum Virgine Deipara præparatum: necnon ut Idem custos angelus, qui certaminibus disputationum tormentorumque Agathæ semper interfuerat, æque supra puellare ingenium ac vires, quasi auritus oculatusque testis perceperat, singulaque admirabundus spectaverat, mox per totum cœlum victimas caneret virginales, invitaretque beatos cœlestis militiæ exercitus ad Filium Dei ac Deiparæ Virginis collaudandum, quod talem fecisset in imbelli virgine victoriam.
25. Sed fortasse verius inde angelus discessit, quia cum virginalis montis purissimam sanctitatem, ardentissimum spontaneæ martyris amorem ac desiderium, eximium in maximis tenelli corporis cruciatibus Christo Sponso exhibitum honorem ab Agatha publice testatus esset, erubuit prope tam conobile corpus consistere, eo quia longe clariora per illud facinora in terris edidisse Agatham cognoscebat, quæ ipsemet purus putus spiritus in cœlo contra draconem patraverat; ideoque aeriam humani corporis speciem exuere maturavit, nempe fassus se a mortali adolescentula longe superatum; et in auras evanuit ad eum plane modum, quo ab Jacob patriarcha , quocum similis angelus luctabatur, nec illum superare poterat, dimissionem petiit aurora ascendente. Et quia jam lætissimæ Agathæ anima quasi cœlestis ac rosea aurora ad cœleste fastigium soliumque gloriæ sublimis ascendebat, exueratque jam mortale corpus, indecorum angelo videbatur in terris moram facere, et mortalibus oculis adhuc sese conspicuum exhibere. Vel certe huic angelo, ejusque centuriæ cœlesti, illud usu venit ad Agathæ sepulcrum, quod binis olim Seraphim, qui dum divino Verbo mortalem carnem assumpturo angelicum illud Trisagium concinerent, divinamque sanctitatem ei optime congruere conclamarent, sese totos alis velabant, sedentis majestatem et gloriam contemplari nequeuntes . Hujus enim virginis nostræ angelus, cum propter integerrimam virginitatem Agathæ mentem sanctam declarasset, sanctam item ejus voluntatem, propter acerbissimos cruciatus hilarater perpessos, quibus mirifice Christus Deus toto
26. Sed quæso te, o cœlestis angelorum centuria, unam saltem mihi angelicam linguam ac manum ad breve temporis spatium accommoda, ut cœleste epithalamium, quod vos cum Agathæ corpusculo in obscuro sepulcralis marmoris condidistis, in lucem proferam; paucaque vestra (ut soletis) verba in eo descripta, ac reconditis mysteriis obvoluta, fas mihi sit edisserere. Et quidem vos in re optima ab virginalis mentis sanctitate laudes Agathæ celebrare occepistis. Virgo etenim hæc, cum adhuc infans esset, nullo mortali magistro edocente, sed Spiritu sancto intrinsecus suadente, virginitatem Deo consecravit, adeoque toto vitæ decursu excolere satagebat, ut nullis eam sæcularibus curis, aut muptialibus colloquiis macularit; quinimo rerum omnium creatarum immemor, divinæ vacans contemplationi, eam reddiderit puriorem; ideoque ad eximium divini amoris excessum subvolarit; et pro Sponsi sui tuenda fide ad cruciatuum agonem pervenire maxime exoptarit. Quas ob res factum est, ut ejus ardentibus desideriis ex pura avidaque mente scintillantibus, obsecundarit Deus; sibique honor æternus, gloriosus, immortalis pullulaverit; ipsaque Ecclesia et candida et rubicunda mortalibus ac cœlestibus oculis cœperit apparere.
27. Hodie igitur Christiana Ecclesia sese exornet, cum jam suam gloriosam intinxerit purpuram purissimis martyris Agathæ cruoribus; atque adeo gaudeat et exsultet, canatque ejus victorias ac triumphos, patriæque Catanæ dignam gloriatione prædicet; orbemque terrarum impleat Agathæ Christique nominis celebritate. Enimvero quænam creata res magis admirabilem Dei potentiam, quid magis prædicabilem ejus sapientiam, quid magis amabilem ejus bonitatem ostendat, quam in fragili feminarum corpusculo viriles animos atque heroicas virtutes intueri? Inter feminas autem quid illustrius invenias, quam tenellas virgines Deo per votum integritatis consecratas? Inter virgines vero post Deiparam Virginem quid delectabilius ægit in stuporem, quidve admirabilius Ecclesiam Christi delectat, quam hæc virgo singularis Agathæ? quæ quidem sapientis Regis consilio obsecuta, non solum de primitiis corporis sui, sed etiam de tota sua substantia honorandum sibi decrevit Deum. Cum enim nobilissimis esset orta natalibus in urbe Catanensium, corpore pulcherrima, divitiis opulenta, eloquentia sermonisque lepore admirabilis, virtute prudentiæ conspicua, animique fortitudine prædita singulari, hæc aliaque corporis animique ornamenta singula Christo Deo, ejusque honori et glo-
Gen. xxiii, 26. Isa. vi, 2, 3.