Patrologia Graeca 100
1287-1288
riæ mancipavit (10) : quin se quoque ipsam quasi Annihilum despexit propter Christi dilectionem ; continenterque Domino suo dignos honores ad usque vitæ occasum exhibuit. Totum hoc ipsum testatur breve epithalamium atque angelicum oraculum , quod non ad inutilem verborum ornatum , neque ad speciosa encomia , sed ad veras Agathæ virtutes æternis monumentis consignandas , divinitus fuit descriptum (10').
(Act. Sanctor. Februar. t. I. p. 629.)
28. Sed non pigeat extrema cælestis oraculi verba patrisper pensitare ; sunt enim altera pars illius , quod sub initium proposui. Enimvero Martyres , dum tormenta et cruciatus pro Christo patiuntur , non solum sibi gloriæ coronam contexunt , Ecclesiæ laudem , Deoque honorem exhibent , sed etiam , dum ad exemplum suarum virtutum imitandum cives provocant suos , eisdem cælestes favores , non auri argentique pretio , sed profust sanguinis thesauro promerentur. Neque vero sanctarum Virginum pro Christo tructata corpora , in vili marmore jacentia , minus utilia cognatis civibusque , patriæque sunt , ubi in vitam mortatem edita fuerunt , quam fortissimorum virorum exercitus pro patria pugnantium. Quis enim de crudelissimo Quintiano , ejusque assectis , tam subitam facilemque victoriam consequi potuisset , præter Agathæ meritum apud Deum , illiusque potentiam adversus hostes ? Tumultuati sunt quidem cives ejus adversus Quintianum eumque in fugam verterunt , metique perculsum ex urbe expellere valuerunt ; sed ille , quia incolumis ex eorum manibus evasit , ferocior est effectus , cogitabatque contra Agathæ cognatos , ab se extorres factos , qua nece , qua suppliciis rabidum animum exsaturare , corumque pingues rerum fortunas una cum Agathæ patrimonio , imperatoris ærario inferre. Hæc impius machinabatur , nñmine vero pientissimæ Virginis ultionem vitavit. Quintianum enim scapha sedentem , dum Simethum fluvium Catanæ proximum trajiciebat , duo equi ferocientes qua morsibus in faciem jactis , qua calcibus in corpus illisis , in profluentem deturbant semi-
mortuum : quem mox ejus servi neque vivum , neque mortuum diu quæsitum invenire potuerunt. Invenit illico eum malorum dæmonum exercitus , qui flagitiosam illam ejus animam egredi reluctantem , ex voragine extractam , in proximas Æinæ flammas perpetuo destinatam adduxit.
29. Militat enimvero pro sanctis suis Deus , qui sicut Pharaonem , Israeliticas tribus terra marique persequentem , tandem in mari Rubro cum curribus et equitibus snis involutum suffocavit ; ita Quintianum neces ac rapinas anhelantem , per ejusdem equos fluvialibus marinisque aquis abreptum demersit. O quam belle Catanensium mulierum chorus Marianum canticum usurpavit , dicens : Cantenus Agathæ , gloriose enim magnificata est , per equos equi ascensorem dejecit in mare. Fortitudo mea , et laus mea Agatha , et facta est mihi in salutem. Ipsa est soror mea , glorificabo eam. Agatha gloria mea , et exaltabo eam. Dixit inimicus : Persequar , et comprehendam , dividam spolia , implebitur anima mea. Flavit furor equorum , et ille submersus est in aquis vehementibus. Quis similis tui in fortibus , Agatha , magnifica in sanctitate , terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia ? Tu vere es Catanensis civitatis gloria , tu honorificentia populi nostri : et , quod virginitatem amaveris , tradidit Dominus Quintianum in manu tua , erisque benedicta in æternum.
30. Agite nunc , auditores , et ab aquis grades flat nobis miraculorum Agathæ ad Æinæos ignes. C. Legistis plerique , credo , Æinæ nomen in antiquis historiis nostrorum scriptorum , quæ etiamnum apud nos habemus : vel certe ejus montis famam toto orbe celeberrimam audistis : sed fortasse hic nonnulli adsunt , quos Æinæ nomen adhuc latet. Æinæ igitur mons est excelsus quidem , nubibusque longe superatis Catanæ urbi impendet. Illius dorsa perpetuis albicare nivibus testantur , qui de nostratibus ad Catanensem portum , appulerunt , feruntque per declivia frequentibus habitari pagis , villisque. Testantur etiam Æinæi yerticis (11) crateres perpetuo fumigate , ac vapores igneos cineresque sulphureos eructando circumquaque dispergere , magno cum
(10) Hinc sumptum , quod inter alia in Meætis exstat odarion : Ἐτολίζεσθω σήμερον ἡ Ἐκκλησία , πορφυρίδα ἔνδοξον καταθαφείσαν ἐξ ἀγίων λύτρων Ἀγάθης τῆς μάρτυρος χαΐρε βοῶσα , Κατάνης τὸ καὺχημα . Indicat hodie Ecclesia gloriosam purpuram , in Martyris Agathæ casto sanguine tinctam , Salve , prociamans , Catanæ gloriatio.
(10') Reliquam tituli partem , quæ est Patriæ liberatio , auctor per septem capita , seu paragraphos ac sectiones plane fusior prosequitur ; in quibus nec dicendi finem facere videtur , quin aliqua ei desiderentur , in iis quæ P. I. Bollandus repræsentavit , uti is ipse monui , suas egregie exsecutus partes exornanda tanta martyre , ac quæ vere Ecclesiæ purpuram cruoribus suis tinxerit , ut auctor loquitur , Menæa secutus quibus sic canunt , στολίζεσθω σήμερον ἡ Ἐκκλησία πορφυρίδα ἔνδοξον καταθαφείσαν ἐξ ἀγίων λύτρων Ἀγάθης τῆς μάρτυρος . Induat hodie Ecclesia gloriosam purpuram , martyris Agathæ castis cruoribus tinctam : quibus tantæ mar-
D tyris , sicque nobilis certamine , fusoque sanguine , præclare honestatum sacrum martyrum chorum , scite significatur.
(11) C. In Æinæ vertice hiatus duo sunt , inquit Solin. c. 11 , crateres nominati . Ita et Plin. l. 111 , c. 8. Crater ejus patet ambitu stadiorum 20 . Strabo autem l. vi , testatur , λαμθάνειν μεταθέλλε πολλὰς τὰ ἄκρα τοῦ δρους διὰ τὴν νομὴν τοῦ πυρὸς , τοτὰ μὲν εἰς ἔνι κρατῆρα συμφερομένου , τοτὰ δὲ σχιζομένου . Montis summulates varie mutari ob ignis grassationem ; qui alias in unum colligitur craterem , alias in plures seinditur partes. Testatur et Fazelius plures subinde aperiri hiatus ; majoris crateris ambitum ad 4 milia passum patere : alii ad 24 stadia . Et videtur non semper eadem esse amplitudo . Inferior crater in putei rotunditatem angustus esse traditur. Horrenda sunt quæ de illis hiatibus idem narrat Fazelius testis oculatus , ac Philotheus de Homodeis , et alii apud Cluverium Siciliæ antiquæ l. i. c. 8.