The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 123
gratus, debet esse, vel tenetur, et esse gratum est gratias agere. Unde si dat in materiali debito plus debet esse gratus cui plus dimittitur quantum ad debitum sive quantum ad rationem dimissi. Et ideo in debito spirituali non tantum simpliciter tenetur esse magis gratus ratione dimissi; et hoc est generaliter verum. Et notandum quod dare et promittere sive condonare. (sic Unde dicunt quidam: "Estimo cui plus donavit"; cum sic dicitur, ponitur equivoce, et est sensus: cui plus dedit, id est dimisit, plus debet diligere, dicendo sine dubio verum est, ut diligere pro radice, scilicet pro caritate ponatur; et cum Dominus parabolam non inducat pro dato sed pro dimisso, quoniam potest, unde possint habere vel habeant hanc expositionem. Ad hoc possunt dicere quod ex fine cuiusdam glose Bede dicentis: Plus diligit Ecclesiam Christianus quam Iudeus quia secundum presentem statum de maiori fidelitate extrahitur, et hic agit de dato et dimisso. Sed quia hec dicit Magister in Sentenciis, dicimus, et nota: cum dicitur: cui plus dimittitur, plus tenetur esse gratus quantum ad hoc. Si hec dictio "plus" determinet hoc verbum "tenetur" [de]missus est cui plus [diligit], impertinens videtur esse adaptatio quam Dominus facit. Preposita enim parabola:
"Ex quo intravi in domum
magis nec minus tenetur diligere. Item potest ibi agi de exteriori opere dilectionis, et secundum hoc, cui plus dimissum est cum magis tenetur satisfacere, magis tenetur diligere ratione satisfactionis exterioris, non ratione motus interioris. Et nota quod tale argumentum, quod habetur in disputationibus pro generali, non valet. Iste cui plus dimissum est plus tenetur satisfacere quam ille cui minus dimissum est, referatur plus ad infinitivum. Ergo si non plus satisfaceret cum possit mortaliter peccat; deberet sic inferre: ergo si non plus satisfacerit cum possit quam ille teneatur mortaliter peccat. Potest tamen illa distingui duplex, ratione huius adverbii "quam" vel ut includat verbum "tenendi" cum infinitivo vel infinitivum et ultimo sensu. Sequitur conclusio in primo non. Item referatur adverbialis determinatio ad infinitivum et sumatur verbum diligendi motu interiori. Non valet hoc argumentum: Iste cui plus dimissum est non tenetur vel magis vel minus diligere quam alter et tenetur aliquantum diligere ergo tenetur equaliter illi diligere, ut referatur adverbialis determinatio ad infinitivum semper, et est ibi sophisma, ex eo quod hec negatio non, non includitur sub verbo tenendi, sed includit ipsum secundum quod vera: iste non tenetur magis vel minus diligere quam ille. Si autem sic di-