The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 124
tuam, aquam pedibus meis non dedisti," etc. Subdit Dominus parabolam adaptando sic: "Propter quod dico tibi: Remittantur ei peccata multa quoniam dilexit multum." Cum pocius videtur dicendum quia remissa sunt ei peccata multa, ideo dilexit multum. Nam cum parabola Domini sit quod cui plus dimissum est, diligere plus debet debitor. Eodem modo adaptatio fleri debet, ut dicatur: Quia remissa sunt ei peccata, ideo dilexit multum. Tamen e contrario modo videtur Dominus adaptare, et ita inpertinens videtur adaptatio. Hanc auctoritatem solvebat magister Gilebertus, dicens quod remissio peccatorum precedit naturaliter infusionem gratie. Unde hec auctoritas solvi potest, sicut ipse eam solvit. Dicebat enim quod hec pars "quoniam," non ponitur ibi causaliter sed ostensive, et verbum "diligendi" non copulat ibi caritatem sed motus. et est sensus. Propter quod dico hoc, scilicet quod remittuntur ei peccata multa, quorum remissio apparet per hoc quoniam dilexit multum. Sicut ponitur talis coniunctio ibi: Dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus ego [sum] sicut "quoniam" teneatur ostensive. Bene adaptat Dominus parabolam, dicens: Et planum est, nec est aliquis quia nisi[?]. Contra: super hanc vocem "quoniam dilexit multum" dicit glosa: Quedam ardor in ea rubiginem
cerem: Iste tenetur non magis diligere quam ille, vel iste tenetur non minus diligere quam ille, utralibet istarum falsa; sed hec argumentatio est necessaria. Iste tenetur aliquantulum diligere et tenetur non magis diligere, et tenetur non minus diligere; ergo tenetur equaliter diligere. Prima autem argumentatio non valet. De secundo articulo similiter obiciendum, et notandum est ut de primo.
Sed queritur utrum qui plus teneatur ex commisso peccatorum quam ex dimisso vel e converso. Et nos dicimus quod magis tenetur ex commisso, quia melior est collatio gratie quam remissio peccatorum. Dimisso (sic) enim peccatorum liberat a pena, sed collatio gratie facit dignum vita eterna. Unde et baptismus prefertur circumcisioni quia baptismus ex virtute sui dimittit culpam et confert gratiam, sed circumcisio tantum dimittebat peccata.
Sequitur de tercio articulo: utrum caritas deleat peccata, quod videtur manifeste haberi ex textu ibi: "Propter quod dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum. "Et ibi dicit glosa: Ardor caritatis in ea rubiginem peccatorum combussit. . . . X Iohannis: caritatis operit multitudinem peccatorum. Secundum hoc videtur quod nil ad propositum spectat quod Dominus dicit propter quod quia predixerat in parabola quod ideo magis dilexit