The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 125
nostrorum peccatorum consumpsit vel combussit, id est sicut ignis ferri rubiginem consumit, sic caritas mutua, et ita videtur per glosam quia hoc verbum, "dilexit" copulat caritatem quod sic oportet, quia hec vox causaliter teneatur quia caritas est causa remissionis, sed non e converso. Unde sic legimus litteram: Predicta officia misteria humilitatis michi exhibuit. "Dico tibi: remissa sunt ei peccata multa." Sed ne videantur remissa propter opera precedentia tanquam ex meritis, unde subdit Dominus causam dimissionis, scilicet quia dilexit multum, et sicut hec vox "quia dilexit multum," non est de adaptatione nec parabole (sic) non est. Et notandum est quod sicut in parabola non tantum tria: scilicet, debitum, dimissio debiti, et signum dilectionis sive gratitudo que notatur hac: "Estimo cui plus donavit," quam in adaptatione, licet non eadem ordine peccati licet quod ipse signum sive gratitudo [9] Peccato ecce debita remittuntur, ecce debiti remissio et tandem cum causa remissionis subicitur: Quoniam dilexit multum. Item: illa parabola ad litteram fuit inducta pro aliquibus perfectis, non nisi pro Magdalena et pro Simone Pharisco; ergo illi erant debitores quibus erat condonatum et grati esse debebant, ita quod alter magis, alter minus; ergo Symoni erat debitum dimissum, ergo erat bonus
Maria Madgalena quia plus ei erat dimissum ergo potius debuisset dixisse: propter [quod] dico tibi: Diligit multum quoniam dimissa sunt ei peccata multa quam e converso. Ad hoc Simon Tornacensis respondit quod remissio peccatorum naturaliter precedit, etsi non tempore, infusionem gratie; et hoc adverbium "quoniam" ponitur ibi ostensive non casualiter ut sit sensus: propter quod dico tibi, quoniam dimissa sunt ei peccata multa, quod ex hoc apparet quoniam dilexit multum, id est quoniam multa opera dilectionis exibuit scilicet quod lavit lacrimis pedes etc. Nos autem aliter dicimus scilicet quod naturaliter precedit gratie infusio remissionem peccatorum; et quod caritas delet omnia peccata directe, quod nulla alia virtus facit, nisi occasio naturaliter. Quelibet enim alia virtus directe suum oppositum uti non delet, occasionaliter alia. Caritas autem omnia vitia directe delet, quia informat omnes virtutes, et facit eas virtutes esse. Item supradicta glosa, que dicit: Caritas in ea rubiginem peccatorum combussit manifeste obloquitur predicte sententie, et vobis consentit. Sic ergo secundum nos continuari debet sententia Domini, quasi hec: multa opera dilectionis ostendit michi, propter quod dico tibi: Dimissa sunt ei peccata multa, non quia opera exibuit, sed quia dilexit multum. Vel sic: Tu