The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton
by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929
p. 126
et Deo gratus pro debito dimisso.
Contra: Super illud verbum: "Videns autem Phariseus" etc., dicit de falsa iustitia superbus nulla compassione motus. Item hoc:
"Si esset propheta," dicit Interlinearis: modicum reprehendit.
Item: Et respondens Ihesus, dicit Interlinearis: Convincens superbum; et sic patet per signum quod malus erat.
Ergo parabola de duobus debitoribus quibus dimissum est debitum, non habet locum in illis pro quibus fuit inducta, quia alter erat malus.
Dicimus quod revera malus erat et tamen in ea magnum locum habet in personalibus; locutus est enim Dominus secundum opinionem Symonis
qui cum malus esset, iustum tamen se esse credebat. Similiter de Symone loquitur, non quia esset aliquid dimissum, sed quia ita credebat.
Sed adhuc videtur inpertinenter adducta parabola et aptata. Phariseus enim non movebatur super facto mulieris. Sed Dominus ei [blank] quod peccat[?] sic familiaris erat et Dominus per parabolam vel per adaptationem, non se ipsum, sed peccatricem excusat.
Et ita videtur per alia recte conspicere murmur Pharisei in uno quia mulierem immundissimam credebat esse Phariseus et
ideo indignam alicuius prophete tangere pedes. Sed Dominus per adaptationem parabole illam non
esse immundam ostendit.
Item Allegorica duo debitores
putas eam esse indignam contactu
meo eo quod sit peccatrix, sed iam non est peccatrix, propter quod
significandum dico tibi quod dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Item si
Dominus competenter induxit illam parabolam pro persona
Marie ex una parte, ergo ex alia parte introduxit eam pro persona
Symonis. Ergo Maria debebat quingentos et Symon L , et utrique dimissum est debitum.
Ergo Symon erat iustus. Contra: super illum locum: Videns autem Phariseus, dicit Glosa: De falsa iusticia
superbus, nulla compassione nature motus, sue fragilitatis oblitus.
Item: alia dicit Phariseus, de falsa iusticia presumens, et super; illum locum: "Et respondens
Ihesus" dicit Glosa: convincens superbum, sic ergo iniustus erat, et
bene concedimus, se presumebat (se) esse iniustum, et sibi esse dimissum peccatum. Et sic adaptatur ista parabola.
Posset dici quod in fine, videns illam obmutiusse, misericordiam (sic) penituit et sic in fine iustus erat, licet
non in principio. Et videntur autoritates contra dicere.
Item queritur cum per duos