The "Questiones" of Cardinal Stephen Langton

by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 3, No. 2 · April–June 1929

p. 127

duos dicit esse populos, scilicet Gentium et Iudeorum, et Christum debitorem esse constat quod debitum est pecca[tum][?]. Unde glosa: unus qui debebat denos hec sunt peccata gentium, id est sensibus commissa, id est peccata Iudeorum. Sed cum Christus sit creditor, quomodo hoc debitum debet homo ei? Si enim debet, videtur quod sit ab eo, quod absit, immo hoc debitum Diabolo debetur qui illud in primis parentibus mutuabat et peccatores cotidie mutuat. Quomodo ergo debitum petimus a Deo nobis dimitti dicendo: "Et dimitte nobis debita nostra." Immo potius videtur quod hoc a Diabolo esset petendum, quod absit. Dicimus quod peccati debito obligatus est homo a Diabolo et ratione peccati obligatus est debito pene Deo pro peccato. Penam enim pro peccato dat scilicet eternam et hoc debitum dimittit. Cum hoc peccatum non imputatur ad dampnacionem, licet peccatum nullus debeat Deo; petimus tamen a Deo ut nobis illud dimittat quod quidem facere potest, sicut rex habens servum suum exactorem et feneratorem usuram quam servus petit. Item dicit alia glosa, glosa allegorica: Duo debitores, duo populi credituri debent reddere animam suam regis ymagine insignitam et ad servandum sibi commissam. Utriusque debitum populi per quinarium multiplicatur, quia [quinque]

debitores significentur duo populi scilicet per quingentos debentem gentilis populus, per quinquaginta Iudaicus, cur Iudaicus populus dicitur minus debere cum in eodem genere peccati plus peccaverit quam gentilis propter cognitionem Dei et Legem et preterea idolatra extiterit. Ad hoc dicitur quod considerato gentili populo in suo statu et in sua multitudine, et similiter Iudaico populo, magis immundus erat gentilis, quia non unum Deum coluit sed multis idolis servivit, et omni generi peccati immundicie obligatus erat. Iudaicus autem populus licet in eodem genere peccati plus peccarent, tamen non tot peccatis obnoxius fuit, licet alique persone plus peccarent, tamen ipsa multitudo non tantum obnoxia peccato fuit. Item cum debita utriusque populi intelligantur peccata etc., debitores fuerint Dei quare [queretur] quomodo peccata debebantur Deo, et quomodo Deus intelligatur creditor esse peccatorum. Ad hoc dicimus quod per peccatum homo obligatus est Diabolo quoad culpam, Deo autem quoad penam, et Deus creditor est imaginis impresse homini, et omnium naturalium, et aliorum bonorum, non peccati. Item dicit Autoritas: Nullus potest tantum diligere quantum illa, que in pluribus diligit. Quam sic intelligimus: Que in pluribus diligit quantum ad plura (di) dimissa et quantum ad plura com-