The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 144

bat, se permansurum in carne. In hac enim acceptione verbi "sciendi" non valet hec argumentatio: Sciebat et sperabat Deum velle hoc, tenebatur ergo idem velle.

Item Apostolus desiderabat dissolvi et esse cum Christo; sed sciebat secundum scientiam Deum velle Apostolum non dissolvi nec esse cum Christo; et hoc tale bonum, quod iam erat in re, et sciebat Deum velle omne tale bonum; ergo tenebatur velle se dissolvi etc., et desideravit illud, ut ipse dicit, ergo perverse, cum esset oppositum eius quod tenebatur velle se non dissolvi, cum Deus illud vellet.

Nichilominus licite desideravit dissolvi. Tamen volebat duo opposita. Sed non diverso modo nec opposito quia non idem (sic) eiusdem instantis sed diversorum ea volebat.

Potest etiam dici quod non sunt opposita quia verbum infinitivi modi quod ampliatur a verbo volendi et non a negatione cuiuslibet instantis negatione interposita,

bat, scilicet se permansurum in carne. In hac ergo acceptione verbi "sciendi" non valet hec argumentatio: Sciebat, id est sperabat Deum velle hoc, vel opinabatur, nec fallebatur, ergo tenebatur idem velle.

Item Apostolus volebat, et etiam desiderabat dissolvi et esse cum Christo; sed sciebat certa scientia Deum velle Apostolum non dissolvi nec esse cum Christo, quia sciebat hoc esse tale bonum quod iam erat in re, et sciebat Deum velle omne tale bonum, ergo tenebatur velle hoc scilicet se non dissolvi etc., ergo tenebatur nolle se dissolvi etc., ergo tenebatur non velle se dissolvi etc., et desiderabat illud, ut ipse dicit; ergo perverse, cum esset oppositum eius quod tenebatur velle.

Dicimus quod revera tenebatur velle se non dissolvi etc., cum sciret Deum istud idem velle. Nichilominus tamen licite volebat et desiderabat se dissolvi etc. Unde volebat duo opposita, scilicet se non dissolvi et se dissolvi. Sed non opposito modo volebat ea, quia non ratione eiusdem instantis sed diversorum ea volebat.

Potest etiam dici quod non sunt opposita, quia verbum infinitivi modi quod ampliatur a verbo volendi non abnegatur ratione cuiusque instantis a pura negatione

6. vel opinabatur nec fallebatur om. F.—7. idem om. F.