The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 145
immo abnegatur determinate ratione unius instantis. Et aliud est dicere: Vult nunquam dissolvi, quam non (sic) dicitur: Vult non dissolvi; sicut iste sumitur (sic) vere: Ab eterno voluit [Deus creare mundum, et: Ab eterno voluit] non creare mundum, quia voluit non creare tunc. Sed notandum quod potest esse dubia: Apostolus velle tenebatur dissolvi, vel non velle dissolvi, ita quod hec vox sit una dictio, quia si sint due dictiones, similiter false, et eius contradictoria est vera.
Dicunt etiam quidam quod sit una dictio quod . . . falsa est, quia negatio inclusa a verbo foreius abnegat verbum infinitivi modi quam si interponeretur verbo volendi et infinitive. Nobis videtur quod negatio non habeat aliam vim quam si interponatur infinitivo et verbo volendi. Nam cum negatio non abneget alio modo verbum volendi in quo includitur, istud verbum ratione sue copulationis sive principalis significationis ampliet verbum infinitivi, non abnegatio causa ampliationis non potest verbum infinitivi illud ampliari vel per simplicem negationem generaliter abnegari.
Item sicut plures dicebant auctoritates, Paulus sciebat se esse predestinatum, et hoc: dissolvi et
interposita, immo abnegatur determinate pro uno instanti. Aliud est dicere: Vult nunquam dissolvi, quam si dicatur: Vult non dissolvi; sicut iste sunt vere: Ab eterno voluit Deus creare mundum, et: Ab eterno voluit non creare mundum, quia voluit non creare tunc. Sed notandum quod hec potest esse dubia: Apostolus tenebatur nolle se dissolvi etc., vel: Non vult se dissolvi etc., ita quod hec vox "non vult" sit una dictio; quia si sit due dictiones, locutio est simpliciter falsa et eius contradictoria vera.
Dicunt etiam quidam quod si sit vana dictio, locutio est falsa, quia negatio inclusa in verbo abnegat fortius verbum infinitivi quam si interponeretur infinitivo et verbo volendi. Nobis vero videtur quod negatio inclusa in hoc verbo "non vult" vel "nolle" non habeat aliam vim quam si interponeretur infinitivo et verbo volendi. Nam cum negatio non abneget aliquo modo verbum volendi in quod includitur, et illud verbum ratione sue copulationis sive principalis signationis ampliet infinitivum, non abnegata causa ampliationis, non potest per simplicem negationem generaliter abnegare verbum infinitivi ampliati.
Item sicut plures attestantur autoritates, Paulus sciebat se esse predestinatum, et hoc scilicet dis-
8. sunt F.—9. significationis F.—10. verbum ad. F.