The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)

by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 146

esse cum Christo. Cum premio maiori erat quiddam; aliud multo melius, scilicet manere in carne propter maius premium habendum; et Paulus sciebat ultimum esse longe melius, ergo erat ei magis desiderandum. Videtur ergo falsum dicere cum ait: [Cupio] dissolvi et esse cum Christo. Preterea multo melius tenebatur velle morti (sic) propter ipsum si opus esset, ergo multo foreius manere propter ipsum, cum hoc opus esset.

Forte dicet quod non valet argumentum, quia dissolvi et esse cum Christo cum maiori premio est eligendum, quia securus stat. Et instabit in hiis duobus: esse iustum in presenti, et esse predestinatum in presenti, quorum minus, scilicet ultimum, est magis eligendum propter securitatem maiorem. Quod autem [minus] est predestinari in presenti super illud Iohannis, ubi loquitur de Nathaele (sic), dicit Glosa: Magis est credentibus celum aperiri et utramque naturam in Christo per predicatores agnoscere quam visos scilicet [prescitos] esse.

Sed contra istud simile sic obicitur: Cum Apostolus sciret se

solvi et esse cum Christo. Cum minori premio erat quiddam; aliud vero erat manere in carne propter maius premium habendum; et Paulus sciebat ultimum esse longe melius, ergo erat ei magis desiderandum. Videtur ergo falsum dicere cum ait: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Multo magis melius preterea tenebatur velle mori propter fratres si opus esset, ergo multo potius manere in carne propter fratres, cum hoc opus esset et esset minus quam mori propter eos.

Forte dices quod non valet hec argumentatio, quia quod minus est, dissolvi scilicet et esse cum Christo cum minori premio, tamen magis eligendum quia securus. Et instabis in his duobus: esse iustum in presenti, et esse predestinatum in presenti, quorum minus, scilicet esse predestinatum in presenti, est magis eligendum propter maiorem securitatem. Quod autem esse predestinatum in presenti sit minus quam esse iustum in presenti, dicit super illum locum Iohannis ubi agitur de Nathaele. Glosa sic: Magis est credentibus celum aperiri et utramque naturam in Christo per predicatores cognoscere, quam visos id est prescitos esse.

Sed contra istud simile sic obicitur: Cum Apostolus sciret se

11. Non F.—12. Cupio om. F.—13. hec om. P.—14. minimus F.